Vulgo hi versus sic scripti leguntur,
φθόνον δὲ σωμάτων ἕξει θεός· Πελασγία δὲ δέξεται θηλυκτόνῳ Ἄρει δαμέντων νυκτιφρουρήτῳ θράσει
. Quae quum intellectum esset non admittere aptam explicationem, Brunckius temere scripsit
φθόνον δὲ σώμαθ' ὧν ἕξει θεός, Πελασγία δὲ δέξεται θηλυκτόνῳ Ἄρει δαμέντων
. Heynius ad Apollodorum p. 273. (108. ed. sec.) aut
σώματα
de puellis, quarum fructum deus maritis invideat, dici, et deinde
δαμέντας
legi debere, aut procorum corpora fato subducenda significari censebat. Siebelis in diatriba de Aeschyli Persis p. 118. nihil mutandum ratus sic vertit, Aegypti filii Danaidum venabuntur nuptias, sed illarum deus invidebit corpora (non committet ut iis potiantur), ipsorum vero (Aegypti filiorum) a feminis caesorum corpora terra leget Pelasgica. Horum quidem nihil admitti posse apertum est. Blomfieldius
δαμέντας
edidit, Boissonadius
δαμέντα
, hanc Medicei libri scripturam esse falso dicens (habet enim ille quoque liber
δαμέντων
) deumque putans ob caesa corpora invidiam facere dici. Ne haec quidem habent quo cuiquam possint probanda videri. Illud vero mirere, quod qui
δαμέντας
vel
δαμέντα
scripserunt, non
δέξεται
mutarunt in
δέρξεται
, quo sententiam saltem aptam effecissent. Verba qui explicari satis ducit, acquiescere poterit in Wellaueri sententia, qui nihil mutans ad
δέξεται
intelligendum putabat
αὐτάς
ex praegresso
σωμάτων
, et
δαμέντων
genitivum absolutum esse volebat, hoc sensu, deus ipsis corpora puellarum invidebit, easque Pelasgia excipiet, interfectis illis ferro muliebri. Et illud quidem non potest dubium esse,
φθόνον σωμάτων ἕξει θεός
de virginum dictum esse corporibus, quorum potiri non permissurus sit deus Aegypti filiis: nec minus certum est
Πελασγία δὲ δέξεται
ad Danaides referri: absurdum est enim de corporibus Aegyptiadum receptis sepultisque cogitare, nec quidquam perversius quam
δαμέντας
, Pauwii inventum, aut
δαμέντα
inferri potuit. Sed
δαμέντων
si tum additum est genitivo absoluto, perobscura est ista brevitas orationis, omissa utraque et virginum et sponsorum nominatione. Quo efficitur ut vix dubitari possit quin aliquid exciderit ante
θηλυκτόνῳ
. Credibile est huiusmodi quid dictum fuisse,
Πελασγία δὲ δέξεται τὸν ἐγγενῆ στόλον γυναικῶν, νυμφίων θηλυκτόνῳ Ἄρει δαμέντων νυκτιφρουρήτῳ θράσει
. Similem in mediis versibus omissionem supra ad v. 753. ex Vit. adnotavimus.