420.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg003-hermann1852-appcrit-lat1-471
Σαρματᾶν:
Ἀραβίας
M. G. Vit. et plerique.
Ἀρσαβίας
Lips. et pauci. Tum
ἄνθος
Ald.
ἄνθος
M. G. Vit. Lips. Aug. et cum ceteris plerisque Rob. I. H. Vossius in Geographia vet. p. XVIII. non opus esse ait ut exclamemus quod Plautinus Charmides in Trinummo IV. 2.89. dicenti
omnium primum in Pontum advecti ad Arabiam terram sumus
respondet,
an etiam Arabia est in Ponto?
Collocasse enim Aeschylum Arabiam in vicinia Caucasi. At si Euripides in Bacchis v. 16. sciebat ubi sita esset Arabia, respondere licebit quod Charmidae isti respondetur,
est: non illaec ubi tus gignitur, sed ubi absinthium fit atque cunila gallinacea
. Laborarunt jam veteres interpretes in quaerenda ratione qua Arabiam Scythiae admoverent: qui quum ei rei Troglodytas adhibuerunt, gravi errore, quem Casaubonus ad Strabonem p. 506. notavit, Troglodytas qui ad sinum Arabicum incolebant, de quibus Strabo in principio libri XVII. exposuit, confuderunt cum illis quorum sedes fuit inter Caucasum et paludem Maeotidem, de quibus idem Strabo refert libro XI. p. 506. quem locum spectarunt scholiastae. Praeter hos alii fuere Troglodytae ad Istrum circa Tomos, de quibus dixit Strabo libro VII. p. 318. Elmsleius cum Butlero latius patere visum antiquis esse nomen Arabiae et Aeschylum nihilo peritiorem geographiae Shakespeario fuisse censebat. Profecto ita est in iis locis qui ubi terrarum siti essent nemo tum accurate sciebat. At id non potest cadere in Arabiam, cuius nomen usque ad Caucasum porrigi credere relinquendum Welckero in Trilogia p. 20. et Bothio. Apertum est autem Aeschylum de noto claroque populo loqui, qui vel ad Caucasum vel in ipso Caucaso habitet. Nam quod sequitur,
ὑψίκρημνον θ' οἱ πόλισμα Καυκάσου πέλας νέμονται
, non solum metri indicio sine
τε
copula scribendum est, sed etiam propter ipsam sententiam. Ineptissima esset enim gentis commemoratio, cuius nomen, quo in genere sibi placent tragici, taceretur, et tamen illa vocaretur
δάϊος στρατός, ὀξυπρώροισι βρέμων ἐν αἰχμαῖς
. Hinc non puto dubitari posse quin Sarmatas dixerit Aeschylus scripseritque
Σαρματᾶν τ᾽ ἄρειον ἄνθος
. In hos enim plane quadrat tota illa descriptio: sed nomen iam perantiquo tempore obscuratum fuisse oportet, ut ex superstitibus litterarum vestigiis
Ἀραβίας
eruerent librarii. Simillimi ipsis etiam verbis versus sunt Dionysii periegetae 652. seqq.
421.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg003-hermann1852-appcrit-lat1-472
ὑψίκρημνον οἳ:
ὑψίκρημνονθ' οἳ
Μ.
ὑψίκριμνον θ᾽ οἳ
Lips.
ὑψίκρημνον τ' οἳ
Ald.
ὑψίκρημνον θ' οἳ
ceteri. Delendam esse copulam viderunt Bothius atque Elmsleius.
422.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg003-hermann1852-appcrit-lat1-473
νέμονται:
νέμουσι
Μ. (si recte adnotatum est et Vit. paucique alii. Ceteri libri
νέμονται
, quod praestat non aliam ob caussam, quam quod gravior spondeus fit diphthongo, quam si
νέμουσιν
scribitur: nam in strophico versu est
οἳ γᾶς
.
422.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg003-hermann1852-appcrit-lat1-474
Καυκάσου πύλας: Sed
Καυκάσου πέλας
, quod libri habent, non puto scripsisse Aeschylum. Primum enim ipsa verba videntur aliquid vitii prodere. Nam
πόλισμα
, quod
ὑψίκρημνον
dicatur, in Caucaso potius ipso quam in vicinia Caucasi situm, esse intelligitur. Deinde tam apposite convenit haec descriptio portis Caucasiis, ut sponte se offerat apta loco scriptura,
Καυκάσου πύλας
. Plinius H. N. VI. 12.
ab his sunt portae Caucasiae, magno errore multis Caspiae dictae, ingens naturae opus montibus interruptis repente, ubi fores obditae ferratis trabibus, subter medias amne diri odoris fluente citraque in rupe castello, quod vocatur Cumania, communito ad arcendas transitu gentes innumeras, ibi loci, terrarum orbe portis discluso, ex adverso maxime Harmastis oppidi Iberum
. De iisdem, etsi nomine non appellans, Strabo XI. p. 500.
ἐκ δὲ τῶν πρὸς ἄρκτον νομάδων ἐπὶ τρεῖς ἡμέρας ἀνάβασις χαλεπή· καὶ μετὰ ταύτην ποταμία στενὴ ἐπὶ τοῦ Ἀράγου ποταμοῦ τεττάρων ἡμερῶν ὁδὸν ἔχουσα ἐφ᾽ ἕνα· φρουρεῖ δὲ τὸ πέρας τῆς ὁδοῦ τεῖχος δύςμαχον
. Ptolemaeus has
Σαρματικὰς πύλας
appellavit. Denique vero etiam Lucianus videtur
Καυκάσου πύλας
legisse, quas ille quidem eo errore quem Plinius notavit Caspias dixit, quum scripsit in Prometheo cap. 4.
σὺ δέ, στωμύλος γὰρ εἶ καὶ δικανικός, ἀπολόγησαι ὑπὲρ αὐτοῦ, ὡς δικαίαν τὴν ψῆφον ἔθετο ἀνεσταυρῶσθαί με πλησίον τῶν Κασπίων τούτων πυλῶν ἐπὶ τοῦ Καυκάσου, οἴκτιστον θέαμα πᾶσι Σκύθαις
.
423.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg003-hermann1852-appcrit-lat1-475
ὀξυπρώροισι:
ὀξυπόροισι
Lips. Aug.