πλαγκτοῖς:
πλακτοῖς
Vit. Lips. Lambeth. et Lips. quidem cum hac adnotatione, γρ.
πολυπλάκτοις, ἢ ἐν αἷς ταῦτα πλανῶνται
.
διπλάκεσσιν:
διπλάκεσιν
G. Vit. Lips. Ven. B. Ald. Rob.
διπλάκεσσιν
edd. inde a Turn. et sic M. In explicando hoc vocabulo laborant scholiastae. Quorum qui hanc explicationem adscripsit,
ὡς ἂν εἴποι τις διαύλοις· τὰ γὰρ κύματα ἐκχεῖται καὶ ὑπονοστεῖ
, in mente habuit hoc Euripidis Hec. v. 29.
πολλοῖς διαύλοις κυμάτων φορουμένας.
Stanleius auctor fuit, ut de tabulis navium haec vox acciperetur. Sed haec quoque interpretatio fundamento caret. Solus Sanravius de vestibus mersorum in mari fluctuantibus cogitavit, vertit enim in errabundis diploidibus.
Δίπλαξ
quum proprie adiectivum esset, tamen etiam pro substantivo usurpari solitum est, sic quidem ut pallium significaret. Pallium autem quum grammatici duobus modis
δίπλακα
dici tradant, vel quod ex duplicato filo contextum sit, quod etiam
δίμιτον
vocetur, vel quod ob latitudinem in gestando duplicetur, haec posterior explicatio et ipsa per se probabilior videtur et valde confirmatur similium nominum comparatione. Hesychius
δίπλακα, διπλῆν, μεγάλην διπλοΐδα, ὥςτε διπλῇ χρῆσθαι
. Idem
διπλοΐδα, διπλουμένην χλανίδα ἐν τῷ φορεῖσθαι
. Idem
διπλῆν, διπλασίονα, καὶ μεγάλην
, quod pertinet ad Il. X. 134. ubi poeta
χλαῖναν
commemorat
διπλῆν, ἐκταδίην
. Idem Hesychius
δίβολον φάρος, διπλοῦν
, et
διβόλους χλαίνας, οἳ μὲν διμίτους, οἳ δὲ διπλᾶς
. In primis ea quam praetulimus explicatio eo confirmatur quod notam illam Cynicorum duplicem vestem Antipater Sidonius epigr. 61.
ἔσθος διπλάδιον
, epigr. autem 82.
δίπλακα
vocat. Plura in hanc rem collegerunt Salmasius ad Tertull. de pallio p. 396. seqq. Iungermannus ad Poll. VII. 47. Iacobsius Anthol. vol. II. p. I. p. 57. seqq. Videtur igitur Aeschylus
πλαγκτοὺς δίπλακας
amplas Persarum vestes dicere, quae in mari nantibus mortuis late expansae huc illuc ferebantur. Ita Rufinus epigr. 38. comas fuitantes dicit
τρίχας τὰς ἐπὶ τοῖς σοβαροῖς αὐχέσι πλαζομένας
.