ὑπ᾽ ἀρχᾶς: Libri
ὑπ' ἀρχάς
. Correxit Schutzius. Perdidit operam Wunderus in censura Aiacis ab Lobeckio editi pag. 103. seqq. evicisse se ratus
θοάζειν
sedere significare. Redit ista opinio ad duo exempla, quorum unum hoc, alterum in principio Oedipi regis est, neutrum recte intellectum. Vt supra v. 86. seqq. chorus deos nullo labore solo nutu suo et voluntate omnia perficere dixit, in eandem sententiam hic dicit Iovem ad nullius imperium properantem,
ὑπ᾿ ἀρχῆς οὔτινος θοάζοντα
(properare enim debet qui imperia potentioris exsequitur), tamen celerrime efficere decreta sua:
πάρεστι δ᾽ ἔργον ὡς ἔπος σπεῦσαί τι τῶν βούλιος φέρει φρήν
. Referuntur ad se invicem
θοάζων
et
σπεῦσαι
. Quoniam autem ipse talis est Iuppiter, gaudet etiam facere ut debilior potentiorem vincat, neque alio superiorem locum tenente infra sit positus. Vt ipsa verba reddam, hoc dicit, sub nullius imperio properans, probat debiliorem fortioris compotiri infra, nullo superius sedente.
Σέβειν
probandi significatu dixit in Agam. v. 1580.
Αἴγισθ᾽, ὑβρίζειν ἐν κάκοισιν οὐ σέβω
, et in Eum. v. 741.
τὸ μὴ ἀδικεῖν σέβοντες ἐν διαιρέσει
.