deputanda sunt, ita dualitatis quaestionc reiecta, sicut pro viribus osten- 1 2 dimus, reliqna quae per hauc adserebantur cum ipsa pariter explosa sunt. Sed in ipsum qui adest adgertor horum paucis dicam, nt omnibus
innotescat quis et unde et qualts est; dixerat enim se esse paracletum illum quem lesus proficiscens humano generi missornm se esse promiserat
ad salutem fidelium aninlarum et non longe possit ei Paulus vas electionis et vocatus apostolua, unde et praedicans veram doctrinam aiebat: Aut documentum quaeritis eins qui in me loquitur Christus? Et
quidem quod dico tali exemplo fiet clarius. Homo quidam conlusit in thesanro frumenti plurimum, ita ut refertus esset locus, quem locum
clausam atque signatum sufficientibus signaculis custodiri praecepit; ipse dominus vero cessit; alius autem quidam post multum temporis
advenit ad thesanrnm, dicens se ab eo qui signaculis locum concluserat missum ad hoc, ut etiam ipse in eundem thesaurum triticum congregaret Quem cum vidissent custodes, poscebant ab eo aignaculi fidem,
quo possent ei videlicet aperire thesaurum et parere ei tamquam ab illo qui signsverat misso; qui cum neque claves ostenderet neque gignaculorum fidem deferret (neque enim habebat ius), a custodibus eiectus est et fugatus; fur enim potius et latro ab eis esse deprehenditur, convictus
et confugatus etiam ex hoc, quod post multum tempus quam
promissum fuerat, adesse deaideret, neque claves neque signacula neque ullum omnino custodibus indicium deferens, non quantitatem frumenti reconditi sciens; quae omnia manifesta indicia sunt nequaquam eum ab illo esse transmissum, et ideo consequenter a custodibus refutatus est.
Acta Archelai. Hegemonius. ed. Charles Henry Beeson. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.