agnum leoni proiecisae, cum ille inrueret adversum ingenitum, actum eat. Quem enim potest iudicare pastor bedorum atque agnorum, cum ipse inveniatur eis causa in delictis? Traditus enim agnus per infirmitatem
pastoris reaistere non valuit leoni et conaeqoens est ut quocumque fuerit leoni libitum gerat; tamquam si dominus unum e servis
suis electum vel per metum tradat adversario suo, quem rursus recipere suis viribus non valeat. Si vero casu aliquo provenerit eum recipi,
qua tandem ratione tormenta ei poterit inrogare, si ad omnia quae ei inperabat inimicus parebat, cum eum ipse tradiderit inimieo, sicut leoni hedum? praenoscentem enim adseris esse pastorem. Verberatus enim
agnus et interroganti se pastori cur in his leoni pamerit respondet: Tu me leoni tradidisti nec restitisti adversus eum, sciens et praevidens quae
mihi gerenda forent, cum eius me necesse esset obtemperare praeceptis. Et ne multa dicamus, neque deus perfectus pastor ostenditur neque leo alienos cibos percepisse demonstratur; et ideo ipsa veritate edocente
damit his quae ab Arcbelao dicta sunt palmam nos debere conferre.
Acta Archelai. Hegemonius. ed. Charles Henry Beeson. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.