Excellentiæ sanctitatis vestræ eos tutius commendare præsumimus, quos fide et caritate illustres, vita et moribus novimus regulariter esse institutos. Placeat itaque successori beati Petri, injuriis et vexationibus pauperum fratrum, in ecclesia sanctæ Osidæ virginis in habitu regulari devotum Domino famulatum exibentium, apostolica dignum auctoritate adhibere remedium. Ecclesia quidem illa luce bonorum operum et religionis, integritate vitæ, ac conversationis sanctitate, totam insulam nostram irradiat, et ecclesiam, quæ apud nos est, in tantum caritatis adornat exemplis, ut eam merito majestati apostolicæ debeam commendare. Lator horum, Abel nomine, ecclesiæ illius abbas, a venerabili fratre nostro Ricardo Lond. episcopo, sumptibus, vexationibus fatigatus, ad auxilium misericordiæ vestræ confugere necesse habuit. In causam namque a præfato episcopo tractus est super quibusdam ecclesiis ad ecclesiam. suam donatione Ricardi bonæ memoriæ Lond. episcopi, fundatoris ejusdem ecclesiæ, qui quartus ante eum in ecclesia beati Pauli militavit, devolutis: chartam quoque illustris regis Henrici primi, et confirmationem bonæ, jucundæ recordationis Rad. Cant.archiepiscopi eis de ecclesiis in testimonium donationis collocatam, auctoritas Calixti papæ, qui tunc temporis sanctæ Romanæ ecclesiæ feliciter præsidebat, suo privilegio dignum duxit roborare. Genibus itaque majestatis vestræ provoluti, pro fratribus jam dictæ ecclesiæ et cum eis supplicamus attentius, ut abbatem illorum ad auxilium misericordiæ vestræ confugientem benigne, si placet, admittatis, et quod tamdiu possederunt, auctoritate apostolica roboratum de cætero quiete possideant, ut orationibus ex debito pro Romano pontifice faciendis expeditis, negotiis suis liberius, et affectuosius valeant invigilare. Chartas autem, quarum rescripta vobis signata mittimus, vidimus, manibus nostris tractavimus.