Quum inter Robertum Winegotum, et Willelmum de Sturministra super quibusdam parochianis et decimis, sedente Adelelmo archidiacono Dorsetæ controversia verteretur, Robertus petente ea sibi restitui, eo quod aliquando sibi adjudicata et resignata fuissent, quod et testibus se probare paratum asserebat, prædictus Willelmus, adversus quem ut possessorem petebatur, ad nostram audientiam appellavit. Quum itaque nostro se conspectui ambo præsentassent, eo quod Willelmus, licet appellaverit, minime instructus venerat, ad venerabilem fratrem nostrum Jocelinum Saresberiensem diocesanum eorum episcopum causam duximus remittendam, qui quum in synodo sua de causa sufficienter cognovisset, ita et ut ad pronunciandum accingeretur, sæpedictus W. secundo auditorium appellavit. Quum autem die appellationi præfixa in præsentia nostra ambo litigaturi consisterent, sæpedictus Robertus, petitione sua super præfatis parochianis et decimis exposita, tres testes produxit sacerdotes, jurare paratos se præsentes adfuisse quum ordine judiciario adjudicatum fuerat Roberto jus parochiale quod petebat, cum decimis. Quibus diligenter examinatis, et satis concordibus inventis, quum jam post suscepta testium juramenta pronuntiaturi essemus, assidentibus nobis venerabilibus fratribus nostris, Hilario Cicestrensi, Gilberto Herefordensi, etRicardo Londinensi episcopis, sæpedictus Willelmus absque ullius gravaminis allegatione, tertio, contra juris formam ut nobis visum est, ad consistorii vestri excellentiam appellavit, terminum appellationi præfigens Dominicam qua cantabitur, Lætare Jerusalem. Robertus vero terminum coarctavit, diem præfigens Epiphaniam.