Promeruerat quidem humanitatis vestræ sedulitas, et exhibitio promptissimæ liberalitatis, ut omnem vobis aut vestris obsequendi opportunitatem gratanter arriperem: et, si alio modo nequeam, saltem devotionis meæ sinceritatem salutationis judicio pro-testarer. Nullus enim nostratum est, cui, quum omnes rerum circumstantias diligentius metiar, me recolam amplius debitorem. Unde silentium meum merito fuerat arguendum, nisi multarum et probabilium rationum suffragio purgaretur: quas utique jure prætenderem accusanti, si nimirum non constaret inter vos et nos chaos magnum esse firmatum: ita ut nobis impossibile, vobis autem difficile sit ad amicos transire vel mittere. Inimicus homo hoc fecit, et in Idumea zizaniorum sementem non cessat spargere: et jugi laborat instantia, ut angelos præsides ecclesiarum evellat a laude Dei. Quasi vulpes in deserto prophetæ ejus qui sequuntur spiritum suum et nihil vident. Hi sunt qui carissimum Dominum suum, magnum principem, subvertere conati sunt, mansuetudinem ejus succendentes felle malitiæ, et rationis aciem extinguentes consiliis toxicatis. Eripiat eum Deus de manibus eorum, et subjiciat sibi ut principatus ejus et Deo placitus sit, et quietus, et jucundus gerenti, et ecclesiis quarum patronus est, et populis lætus esse valeat et fructuosus. Scio utique quia, si redierit ad cor, placabit Dominum suum sponsum ecclesiæ satisfactione condigna, et a cruore innocentum potestatis suæ gladium revocabit, ut ei propitietur Deus, et non exquirat sanguinem eorum ab ipso et domo ejus. Si exules et proscriptos Dei contemnit, quia pauperes sunt, meminerit quia talium patronus est Christus. Ad ulciscendum pauperis Nabuthæ sanguinem delevit Deus domum Achab et Jezabel. Saul, quia, consulente et procurante Doech Idumeo custode mulorum, gladio regni, qui ad sacerdotii tuitionem regi commissus est, sacerdotes appetiit, et Nobem vicum eorum delevit, in se provocavit gladium Dei, quo et ipse et domus ejus Allophylorum ministerio irreparabiliter deleti sunt, generi suo relinquen-tes titulum hæreditatis, quo ad Gabaonitarum precem, quorum gentem inter sacerdotes Doech, regiæ indignationis minister, afflixerat, patibulo legatur affixum. Et adhuc respicit Deus in orationem humilium, et non spernit preces eorum. Qua spe ducti proscripti pauperes orant, et Deo, pro quo patiuntur, auctore, jugiter orabunt, ut serenissimus dominus rex condignos fructus pœnitentiæ faciat, et iram declinet imminentem. Interim dispensationem Domini æquanimiter toleramus, certi quod nihil nobis nocere poterit, si boni id est divinæ legis æmulatores fuerimus. Non enim ut criminosi patimur, quod publice notum est, nisi his qui laborant ut non sapiant quæ Dei sunt, sed affligimur ut Christiani. In quo et te, dilectissime, nos gaudemus habere consortem: non quidem tuo (quod nefas esset) insultantes rejectui, sed congratulantes virtuti. Nam et tu fidei tuæ fecisti fidem, et temporalium jacturam contempsisti, dum sectareris honestatem, et satisfaceres caritati. Quid, dilecte mi, obstupescis? quid mussitas? quid lucernam niteris obfuscare? crimen tuum mundo innotuit: omnes de te unam sententiam ferunt: et ne te diutius protraham, Evangelicum implesti virum, pro fratre animam ponens, dum te pro justitia maluisti condemnari, quam alium, cui virtus obedientiæ reputanda videbatur, in crimine, si verum fateretur, accusari, sed nec ille (ut vulgo dicitur) fidem et obedientiam ausus est profiteri, nec tu, quod gaudenter amplector, diffiteri dignatus es fidei et obedientiæ titulum. Quum ergo gratis virtus fidei sit in te punita, aut potius probata per homines, nunquid perfidia prævaricatorum, et calumniatorum iniquitas non condemnabitur apud Deum? Deus mihi testis est quoniam doleo Christi regis sigillum esse subtractum. Sedeodem judice fateor, quia malo te in hac conditione versari, quam illud perfidia aut etiam quacumque nota turpitudinis redemisse. Sit ergo nunc, amice Dei, qui meus a multis diebus fuisti, consolatio tua, quæ me et mihi coexulantium est, innocentis conscientiæ testimonium, qua nihil in vita potest esse jucundius. Si quidem illa
—— judice nemo nocens absolvitur,
quæ et vermem immortalem et ignem inextinguibilem parit: aut ut verius dixerim, perenniter fovet. Non enim conscientiæ, sed culpæ est partus iste, quem semper a te Deus faciat alienum. Si de me quæris, sano et incolumi, suffragatur negotiatio litterarum, expectanti misericordiam Domini in affluentia illorum quæ natura deposcit, aut conviventium mores. Coexulat mihi frater meus mecum ad omne tuum in Domino promptus obsequium. Quum autem ad præsens aliud nequeamus, salutationis et devotionis munus offerimus, per te dicentes salutem quibus noveris expedire, et nominatim clericis aulæ, qui nec ex nomine excommunicati sunt, nec excommunicatorum participatione.