Præter eam quam affectio fraterna rememorationem vestram mihi excitat, crebro in mente mea congratulandi vobis causam et gratiam, colloquendi Occasionem sæpissime præstat transmissum mihi a vobis signaculum fidei et devotionis insigne. Ipsa enim materia muneris, si qualitates ipsius diligentius intueamur, ut quum B[aldwini] Archidiaconus, R[ogerus] de Sideberia et fraterculus vester non dissentiant, expresse indicat quid principaliter dominetur in animo mittentis. Aurum enim imputribile, largum ad dilatationem, nec igne nec tunsionibus minuitur, nec incontaminabile, utpote quod nullam admittit rubiginem, unde et aliorum metallorum custoditivum est, nonne fidem imputribilem, largam et dilatatam figurat, caritatem constantem in adversis, moderationem virtutum conservatricem in prosperis? ea enim, sicut melius nostis, cui rerum natura physica docente innotuit, auri natura est quam prædixi. Unde prudentes, qui pecuniam suam volunt imputribilem conservare, auro miscent argentum, ut ex auri consortio argentum absque rubigine conservetur. Formævero rotunditas perfectionis indicium est, ut mittentem doceat, in præfatis virtutibus consummatum. Gemmeus fulgor elucentis prudentiæ et scientiæ imago est. Quid, quod color ipse cœlestis rectissime innuit, quo in actibus suis præcipue tendat animus mittentis? Ipsum vero lapidis nomen verborum et operum designat venustatem. Jacynthus enim, si de formæ gratia, dictionis attendamus originem, totus flos, vel universaliter florens interpretatur. Ja etenim universalem sonat, et cynthus vertitur in florem. Et ne in hujus tempestatis articulo fides vacillet, aut humanis persuasionibus ratio seducatur, et superscriptio fidem confirmat, et illuminat rationem. Nam rationem ab errore purgans eum mittit ad Christum, et ne tribulationibus et pressuris Christiani fides ab infirmitate deficiat, victoriam ascribit Christo. Quibus duobus verbis et fides ab infirmitate, et ratio ab errore purgatur. Et quia finis pugnæ victoria est, et fructus victoriæ corona, Christo consequenter regnum attribuit, ut cum eo conregnaturos doceat, qui cum Christo certaminum et laborum discrimina pertulerunt, et adversarios ejus, quando justitia in judicium convertetur, contritione et confusione duplici conterendos. Si quidem honor regis judicium diligit, et oculi ejus vident quia diligit equitatem. Nam ubi amor, ibi oculus. Et hæc mihi videtur esse duarum conceptio clausarum: tertia vero nomen Christi repetit, et imperii reticet dignitatem, ea dispensatione ut arbitror, quo et animus suscipientis in persecutorum suorum victore, et Regum Rege figatur Christo, eique cohæreat inseparabiliter, et ut ostendatur non esse hodie imperatorem, qui ad Christum pertineat, quum schismaticus per vim et fraudem et labem hæreticorum, nitens insecabilem scindere unitatem, integritatem corrumpere, incestare pudicitiam,et quantum in ipso est, evertens dispositionem Domini, et promissiones veritatis evacuans, Romanum imperium Christo machinatur auferre. Instat ergo ut nomen Christi de imperio deleatur: sed ut muneris tui docet inscriptio, nomen Christi singulariter permanet in æternum, et præsumentis imperium, et de falso gloriæ nomine gloriantis exinanitus est honor, et profecto humiliabit eum, qui est ante sæcula. Hæc omnia et plura, quæ brevitati insistens prætereo, in annulo contemplatus sum, fraternam caritatem agnoscens in munere, et ad virtutem salubriter et multipliciter eruditus ex muneris qualitate. Nonne ergo talis omni jure et merito amandus est et colendus? et quidem amare semper licet, nec prohiberi potest, et hoc indesinenter et intensive efficio, et habeo in proposito, ut quum licuerit, debitum amori cultum gratanter impendam. Interim vero quantas possum gratias ago, rogans attentius, ut fraterculum nostrum commendatum habeatis, et his qui nos contingunt, quam licuerit diligentiam impendatis.