Amicorum fidem articulus necessitatis examinat, et qua quisque moveatur ad alium affectione convincit. Nobis autem, qui jampridem totum animum devovimus obsequio vestro, devotumque Domino auctore invio-abliliter conservamus, gravis et onerosa incumbit necessitas, quam vestra gratia, de qua plurimum confidimus, speramus, et petimus sublevari. Nam quod fortasse mirabimini, addicti sumus exilio, et in eo jugi sollicitamur et torquemur angustia. Si quidem clericus quidam nobis longe semper amicissimus, cujus omnia tam prospera, quam adversa a multis retro temporibus nostra sunt, litterarum eruditione et morum honestate, tanto cunctis probatior, quanto notior, ab Anglia exulat apud nos, et nos domi nostræ exulamus cum illo. Sustinet enim indignationem regis Angliæ, non suo quidem merito, ut de nostra et ipsius loquamur conscientia, sed quia Domino suo Cantuariensi archiepiscopo, ut oportuit, servivit. Is est magister Joannes de Saresberia, bonum testimonium habens in partibus cismarinis et transmarinis. Ut ergo a nobis ipsis tam proprii, quam futuri exilii amoveatis angustias, dilectioni vestræ attentius supplicamus, ut eum interventu comitis Flandrensis et vestro, reconcilietis regi Anglorum, et sicut videritis expedire, ei litteras regis patentes perquiratis, quibus secure redeat, et suis in pace fruatur bonis. Sciatisque pro certo quia nos in nulla re magis poteritis promereri, nec est quod dissimuletis, quia constat pluribus, potestatem vobis esse collatam, si voluntas adfuerit.