EPISTOLA CXXXIV.—AD THOMAM CANTUARIENSEM ARCHIEPISCOPUM.
Venerabili patri et domino carissimo Thomæ, Dei gratia Cantuariensi archiepiscopo, suus Joannes Saresberiensis, Salutem et felices ad vota successus.
Felix exilium, cui locus iste datur.
Evolutis autem paucis diebus in conducendo hospitio, et sarcinolis componendis, regem Francorum adii, eique ex ordine exposui causam vestram. Quid multa? Compatitur, promittit auxilium, et pro vobis domino papæ se scripsisse asseruit, et iterum, si oportuerit, scripturum, et acturum quod poterit viva voce. Quum vero eum ex parte filiæ suæ, quam nuper sanam videram, quando a domina regina licentiam accepi, salutassem, respondit sibi gratissimum esse, si illa jam ab angelis recepta esset in Paradiso. Cui quum ego subjungerem, quia istud per misericordiam Dei quandoque veniet, sed ante multis gentibus lætitiam dabit, respondit rex: Hoc quidem Deo possibile est, sed longe verisimilius, quod multorum futura sit causa malorum. Sed absit, ab illa quod paternus præsagit animus. Quia viæ inquit spero, ut ab ea possit aliquidboni esse. Regem nostrum Franci timent pariter et oderunt, sed tamen quod ad illos, quieto et alto somno dormire potest. Et quia Remensem adire non potui, literas meas ad abbatem S. Remigii amicissimum mihi direxi, ut in hac parte suppleat vices meas. Cæterum mihi videtur esse consilium, ut per aliquem monachum Boxleiæ, aliumve nuncium fidelem literas vestras cum aliquo munusculo transmittatis ad dominum Remensem, contrahatisque cum eo familiaritatem: Quia ille, quisquis sit in persona, magnus est in regno Franciæ, et in ecclesia Romana multum potest, tum pro rege, tum pro eminentia ecclesiæ suæ. Ad ecclesiam Romanam nondum adscendi, declinans, quantum possum, ne suspicio probabilis contra me concipi debeat. Et hoc ipsum, sicut ex literis domini Pictaviensis accepi, domino papæ et curiæ satis innotuit. Receptis autem literis vestris, illico scripsi domino Henrico, et Willelmo Papiensi, et satis explanavi, in quantam perniciem ecclesiæ Romanæ tendant hæc, si processum habuerint, quæ contra vos præsumuntur. Distuli autem illuc ire, quia de transitu abbatis sancti Augustini, aut episcopi Lexoviensis nihil certum erat: et si ad curiam venerint, nobis per Magistrum Henricum, qui ibi moratur, cito poterit innotescere. Verum quid ibi tunc possimus, non clare video. Contra vos enim faciunt multa, pauca pro vobis. Venient enim magni viri, divites in effusione pecuniæ, quam nunquam Roma contempsit: eruntque non modo sua, sed domini regis, quem curia in nullo audebit offendere, auctoritate freti. Ad hæc muniti erunt privilegiis ecclesiæ Romanæ, quæ in hujusmodi causis nunquam cuicumque episcopo detulit aut raro. Dominus papa in causa hac nobis semper est adversatus, et adhuc non cessat reprehendere, quod fecitpro nobis Cantuariensis ecclesiæ amator Adrianus, cujus mater apud vos algore torquetur et inedia. Nos humiles, inopes, immuniti, nunquid poterimus verba dare Romanis? At illi pridem suum comicum audierunt, ut non emant spera pretio. Sed scribitis, ut tandem, si alia via non patuerit, promittamus ducentas marcas. At certe pars adversa, antequam frustretur, trecentas dabit aut quadringentas,
Nec si muneribus certas, concedet Iolas.
Et ego respondeo pro Romanis, quod pro amore domini regis, et reverentia nunciorum mallent plus recipere, quam sperare minus. Facit autem pro vobis, quod pro libertate ecclesiæ tribulamini, sed honestatem causæ nostræ extenuantes excusatores regis, et æmuli vestri, hoc temeritati quam libertati magis adscribere conabuntur. Et ut eis citius credatur, ipsi domino papæ, quia venas hujus susurrii jam audiit auris mea, dabunt spem veniendi in Angliam, dicentque regii Jam enim quidam nobis insultant, dicentes dominum papam ad Cantuariensem ecclesiam accessurum, ut moveat candelabrum vestrum, ibique aliquamdiu sedeat. Nec tamen credo, quod dominus papa istud adhuc conceperit. Nam, ut audio, multam ejus pro constantia vestra habetis gratiam. Sed unum procul dubio scio, quia Lexoviensis, si venerit, nihil asserere verebitur. Notus enim mihi est, et in talibus expertus sum ejus fallacias. De abbate quis dubitat? Postmodo scripsit mihi episcopus Pictaviensis, quod adversus abbatem S. Augustini nihil potuerat impetrare, etsi plurimam dedisset operam. Ibimus tamen illuc, auctore Deo, quoniam ita præcipitis, et quid possimus, experiemur. Sed si frustra, nobis imputari non debet, quoniam, ut ait ethicus:
Non est in Medico semper relevetur ut æger:
Interdum docta plus valet arte malum.
Epistolae. Joannis Saresberiensis. Oxford, England. 1848.
Funding provided by University of Notre Dame.