Ut de his, quæ a nobis ad majestatis vestræ examen transeunt, possitis commodius judicare, sanctitati vestræ gestorum series est fideliter intimanda. Apud nos inter Philippum de Danteheia, et Raginaldum de Ledescumba hujusmodi controversia vertebatur. Osmundus de Saresbr’. nomine jamdicti Philippi, ecclesias de Renebera, et Lidescumba, et Falesleia possidebat. Porro jamdictus Reginaldus ecclesias de Lidecumba et Falesleia præfati procuratoris nomine, Osmundi videlicet, possidebat, reddens ei annuam pensionem. Quum itaque membratus Osmundus infirmitate gravatus se religioni regularium fratrum canonice contulisset, Philippum, qui possidebat, vocavit ut ei res suas resignaret. Rationibus ergo procuratoris expletis pacifice Philippus ingressus est inecclesiam de Renteberia. Transiens autem ad Lidecumb. et Falesleiam, a supradicto Raginaldo minime admissus est. Implorato autem ad vim propulsandam præsidio judicis quum in possessionem inducendus videretur, Raginaldus, qui jam possessionem induerat, ad nostram audientiam appellavit. Die igitur complacita assistentibus partibus nostro conspectui, P. testibus, et instrumentis et chartis Sar. episcopi, et monasterii Ambresberiensis sufficienter munitus, ecclesias de Lidecumba et Falesleia suas esse, et se eas per O. possedisse dicebat. Ad hæc Raginaldus se eas diu tanquam suas quiete possedisse dicebat, sed minus instructum venisse, quum instrumentis et testibus abundaret: unde ei circiter quorum spatium mensium, quo causam suam procurare sufficeret, duximus indulgendum. Quo fere elapso sæpedictus Raginaldus nobis apparuit dicens se curiam nostram habere suspectam, et testium et instrumentorum sibi ob hoc deesse copiam, quod ante dictus Philippus domesticus noster et cognatus esset, et eum ideo multis esse terribilem. Nos autem parati eramus compellere testes, si quos haberet, ut darent testimonium veritati, aut causam alii episcopo, de quo magis confiderent, delegarent, ne sibi nostra auctoritas in aliquo obesse videretur: ipse vero ob hoc nihilominus, ad vestram appellans audientiam, festum beati Andreæ examinationi causæ præscripsit. Nos itaque vestro pro voto et debito deferentes honori, vobis causam transmittimus, id solum postulantes, ut servata utriusque justitia causam sic ab aliis decidi jubeatis, ut nobis omnis suspicionis occasio, et laboris necessitas subtrahatur.