Clericus quidam de familia Willelmi bonæ memoriæ Eboracensis archiepiscopi, nomine Symphorianus, in præsentia regis Stephani et episcoporum, et baronum Angliæ, in quodam conventu celebri Osbertum Eboracensem archidiaconum impetivit super crimine veneficii, quo prædictum archiepiscopum dicebat extinctum, veneno sibi per archidiaconum in mensa Domini propinato, promittens constanter se hoc ferri candentis, aut aquæ ferventis, aut monomachiæ, aut alio judicio probaturam. Osbertus vero constantissime crimen inficiatus, privilegio dignitatis et ordinis se non laicorum, sed ecclesiastico tantum judicio subjacere, et se illi per omnia paratum stare respondit. Datis ergo ab utrisque fidejussoribus de lite exequenda juxta consuetudinem gentis nostræ in manu regis, qui nobis et fratribus nostris reclamantibus et renitentibus, causam hanc propter atrocitatem criminis, et quia eo præsente initiata erat, ad forum suum pertinere dicebat, usque in octavas Epiphaniæ dilata est controversia. Interea regi Stephano serenissimus dominus noster fex Henricus successit, de cujus manibus, vix cumsumma difficultate, in manu valida, et cum indignatione regis, et omnium procerum, jamdictam causam ad examen ecclesiasticum revocavimus. Quum ergo intervenientibus multis dilationibus quæstio ex necessitate protracta esset, et actor, S. scilicet, secundum subtilitatem legum et canonum accusationem non posset implere, inspectis sacris canonibus de consilio venerabilium fratrum nostrorum Ricardi Londoniensis, Hilarii Cicestrensis, Jocel. Saresberiensis, Roberti Exoniensis episcoporum, et aliorum sapientum qui aderant, quia verbum istud per totam insulam divulgabatur, jamdicto archidiacono purgationem indiximus trium manu archidiaconorum, adhibitis secum aliis quatuor diaconis, diem præstandæ purgationis præfinientes, qua imminente accessit ad nos memoratus archidiaconus, dicens se malle innocentiam suam demonstrare in facie ecclesiæ Romanæ, ad quam verbum forte pervenerat, se et omnia sua vestræ protectioni subjiciens, et auctoritate apostolica inhibens, ne in læsionem ejus quippiam ab aliquo statueretur. Adjecit etiam quod in octavis Epiphaniæ se vestro conspectui præsentabit. Nos ergo, ut oportuit, apostolicæ majestati deferentes definitionem negotii vestræ reservavimus sanctitati.