Adversus Osbertum presbyterum super ecclesia de Trichestana, Jordanus prior Acrensis instituit controversiam, dicens eum præfatam ecclesiam possidere, quam sine prioris assensu, et alterius advocati, citra solemnem ordinem juris, et regni consuetudinem, invitis, et reclamantibus parochianis ingressus fuerat. Ad hæc Osbertus se in eandem ecclesiam canonicum ingressum habuisse respondit, advocato comite Waren. ipsum præsentante, et Willelmo archidiacono Norwicensi vice Ebrardi bonæ memoriæ Norwicensis episcopi, introducente, et ei cum omni jure suo jamdictam ecclesiam concedente. Adjecit etiam hoc legitimorum testium assertione in præsentia venerabilis fratris nostri Willelmi Norwicensis episcopi se probasse, quod et episcopus destinatis ad nos litteris testabatur. Se tamen minime cogendum esse dicebat, ut possessionis suæ laudaret auctorem, aut titulum diceret, quum reus, et si nihil præstet, obtineat, auctore non probante, quod intendit. Quum ergo venerabilis frater noster episcopus Cicestrensis instaret, ut prior, si in causa vellet procedere, suam fundaret intentionem, præfatus presbyter ad vestram audientiam appellavit, diem præfiniens Dominicam qua cantabitur, Lætare Hierusalem.