Inter monachos abbatiæ Hugonis, et clerum de Henham controversia diutius agitata est. Monachi siquidem a nominato Hugone 33 solidos petebant, dicentes eos sibi deberi nomine pensionis, in quam eis tenetur ab antiquo ecclesia de Henham: adjicientes memoratum H. ad solutionem eorumdem esse ex speciali pacto, interveniente fidei vinculo, literarum testimonio obligatum. Et ut petitionis suæ intentionem stabilius fundarent, se a duobus decessoribus prædicti H. Willelmo et S. sed et ab ipso Hugone dicebant recepisse præfatam pensionem, parati hoc probare incontinenti. Ad hæc Humfredus ecclesiam suam ab antiquo liberam esse dicebat: licet monachi ab Hugone antecessore ejus marcam indebitam violenter extorserunt. Negabat enim constantissime se cum ipsis de aliqua pensione reddenda quamcumque inivisse pactionem: asserens se ab abbate Abendoniæ ecclesiam liberam, et sine expressione cujusque oneris accepisse, et per archidiaconum episcopi, ut mos est, in possessionem liberam canonice introductum, nec fidei, aut scripturæ, aut alicujus obligationisvinculum, ex quo conveniri possit, intercessisse. Illos vero, a quibus monachi se præfatam quantitatem recepisse dicebant, asserebat jam dictæ ecclesiæ non fuisse personas, sed conductos sacerdotes, et ecclesiam et prædia instructa a monachis accepisse, ut præfatæ pensionis summa solvi posset. Producebat etiam testes hoc ipsum probare paratos: ipsorum quoque monachorum testimonio utebatur, contra eos proferens scriptum, quo nobis persuaserunt, prædictum Segarium non personam prædictæ ecclesiæ, sed vicarium, ipsumque conductitium extitisse. Præterea ecclesiam suam tantæ paupertatis esse dicebat, ut, deductis episcopalibus et ministrorum necessariis alimentis, onus unius marcæ vix posset sustinere. Sibi quoque non debere obesse, si nomine ecclesiæ aliquid quandoque invitus solverit, quum et ecclesia utatur jure pupilli, et ei beneficio minoris ætatis debeat subveniri. Monachi vero pactum intervenisse, modis omnibus probare nitebantur, producentes viros plures, qui assertionem eorum suo volebant testimonio roborare, et quoniam de paupertate ecclesiæ causatus fuerat, ei 20 solidos annuos sine omni onere, dum illis ecclesiam ad tempus traderet, promittebant. Quidam vero volentes inter eos componere, 40 solidos annuos, deducto omni onere, dum illis ecclesiam cederet, offerebant, parati super hoc idoneos fidejussores dare. Quod quum Humfredus recipere videretur, habito incontinenti advocati sui amicorumque consilio, resiliit, dicens non esse tutum se eis aliquo modo rem suam confidere, qui eum omnino ejicere moliebantur: præsertim quum ab eis tanto opere gravaretur, ut præ timore monachorum ei nullus amicorum suorum vel testium audeat assistere, sed et patrem suum contra ipsum venire compellerent: unde ad vestram audientiam appellavit, diem præfigens festum Epiphaniæ.