[0] IMPP. LEO ET MAIORIANVS AA. RICIMERI V(IRO) INL(VSTRI) COM(ITI) ET MAG(ISTRO) VTRIVSQVE MILITIAE ATQVE PATRICIO. DE RE NECESSARIA AD LOCVM. Ad suscipiendum clericatusofficium unicuique nos optionem dedisse, non legem, quia quamlibet sanctum onus ut volentibus patimur inponi, ita ab invitis iubemus arceri. Nonnullorum enim persuasio sacerdotum reluctantibus onus istud inponit, ut inprovidas mentes violentiae intercedentis offensa ad odium piae religionis instituat. Eo ergo licentiam huius praesumptionis excludimus, ut, si quispiam probatus fuerit vi coactus sub contumelia publica clericatus officiis successisse, spontaneis accusatoribus, vel si ipse voluerit allegare perpessa, licentiam commodemus apud iudices conpetentes huiusmodi admissa damnare: ut, si inter leges obiecta constiterint, decem libras auri archidiaconus cogatur inferre ei, qui pertulerit, exsolvendas, dehinc, si ille desistit, accusatoris censibus et civitatis ordini profuturas: illo suae reddito voluntati qui coactus non potuit consecrari. Et quia ab huiusmodi ausu . . . . . . . nec episcopum a verecundia esse convenit alienum, ad apostolicae sedis devocetur antistitem, ut in illa reverentissima sede notam inlicitae praesumptionis incurrat. Sane quia non iniusta suspicio est huic operi parentum conludia plerumque misceri, dum liberis aliis amore nimio gratificantur et alios iniusta sententia persequuntur, aeque patres ac matres, si conprobati fuerint invitos filios praefato oneri subdidisse, bonorum suorum tertia iubemus adfligi ipsius filii censibus profutura.Si quis sane invitus episcopus fuerit ordinatus, hane consecrationem nulla violari accusatione permittimus. DAT. V KAL. APRIL. ARELATO MAGNO ET APOLLONIO V̅V̅. C̅C̅. CONSS.