INTERPRETATIO. Lex ista constituit, ut liberti, qui cives Romani effecti sunt, ab heredibus manumissorum, sive filii sint sive extranei, proposita iniuriae actione, qua se dicant laesos, pro occasione istius ingratitudinis ad servitium nullatenus revocentur. Sed si talis casus emerserit, quasi contra alios ingenuos, sic de iniuriis apud iudicem actio proponatur. De successionibus vero libertorum, hoc est civium Romanorum, id censuit observandum, ut libertus sive liberta, si unum filium seu plures habuerint, ipsis facultatem suam morientes si voluerint integram derelinquant. Contra cuius voluntatem neque filii ex patrono neque nepotes ex filio ulla venire poterunt ratione. Quod si libertus libertave, qui defuncti fuerint, filios non habuerint et testari fortasse voluerint, tertiam facultatis suae manumissorum filiis vel nepotibus, qui ex masculisnati fuerint, derelinquant. Filias vero manumissoris earumque filios et nepotes ab hac hereditate salva pagina testamenti securi, si voluerint, praetermittant, quia feminae ad istas hereditates penitus non vocantur: nisi forte illi liberti de duabus partibus pro gratia aliqua filiabus vel nepotibus ex filia patronorum suo voluerint conferre iudicio. Si vero liberti nec filios dimiserint nec nepotes, si patrem matrem fratrem sororem et ipsos libertos civesque Romanos factos esse constiterit, quos superstites derelinquunt, tunc medietatem sibi patroni heredes vindicent et medietatem de suprascriptis personis de gradu defuncti liberti qui proximior invenitur. Nam si liberti qui cives Romani fuerint vivo manumissore decesserint, si sine voluntate patroni condere voluerint testamenta, penitus non valebunt, quia auctoritati manumissorum omnia lex ista servauit. Contra filios vero vel nepotes nec libertus nec liberta testimonium dicere in quacumque causa praesumant: quod si fecerint, licet recipi nulla liceat ratione, tamen quicumque liberti contra filios vel nepotes patroni contrarium testimonium dederint, puniantur.