INTERPRETATIO. Lex ista de diversis rebus multa constituit: sed inprimis de clericis quod dictum est, ut nisi per conpromissi vinculum iudicium episcopale non adeant, posteriore lege Maioriani abrogatum est. De reliquis praecipit, ut, si quis laicus clericum seu in civili seu in criminali negotio per auctoritatem iudicis ad publicum provocaverit, pulsatus sine dilatione respondeat: episcopi etiam, seu pro pervasione rei alicuius seu pro quibuscumque gravibus iniuriis ad iudicium fuerint provocati. Licet in criminalibus causis per alium nulli liceat respondere, episcopis tamen et presbyteris hac lege praestatur, ut in talibus causis misso procuratore respondeant, sine dubio ut ad eos redeat sententia iudicati. In reliquis vero criminalibus causis, ubi de scelere persona convincenda est, suam in iudicio praesentiam exhibere procurent. Quod si tertio conventi per executorem ad iudicium venire noluerint, sententiam excipiant contumacis. Clericus si aliquem lite pulsaverit, in foro illius, quem ad iudicium provocat, audiatur, si tamen pulsatus non adquieverit ad episcopi vel presbyteri venire iudicium. Quod si aliud fecerit ille qui pulsat, defensores causae ipsius taliter notari praecipit, ut ab omni officio et prosecutione causarum habeantur extranei. Nullum etiam originarium inquilinum servum sive colonum ad clericatus officium iubet accedere neque in monasteriis recipi, ne per hanc occasionem debitam condicionem possit evadere. Nam nec corporatus civitatis alicuius, qui publicum servitium debet, nec curialis uel collegiatus clericus esse praesumat. Clericosquoque praecipit, ut negotiationes nullatenus exercere praesumant: quod si fecerint, velut alii negotiatores a iudicibus emendentur. De corporibus namque publicis nullum fieri defensorem ecclesiae lex ista constituit. Quod si quis ex curia adquieverit, ut fiat defensor ecclesiae, noverit res suas omnes curiae aut illi corpori, unde discesserat, adplicandas et se ad servitium civitatis in suo corpore revocandum. Nam et iudicem et officium eius provinciae, si eos non revocaverint, gravi, sicut ipsa lex loquitur, poena feriendos. Diacones, qui ex curialibus vel ex quolibet corpore publico facti sunt, praecipit, ut pro se ad agenda, quae utilitati publicae debentur, suffectos dare debeant. Quod si non dederint, ipsi ad condicionem debitam revocentur. Nam episcopos atque presbyteros non iubet hac lege constringi nisi tantum, ut de patrimoniis suis quae sunt Maioriani lege constituta evidenter observent, Originarios vero vel servos, qui ad honorem ecclesiasticum adspiraverint, debere intra triginta annos a dominis revocari: ita tamen, ut diaconus pro se vicarium, si habuerit, reddat et omne peculium suum dominus eius usurpet. Quod si vicarium non habuerit unde reddat, ipse ad condicionem propriam revocetur. Nam omnes clericos iubet, ut nullas alias causas nisi actus tantum ecclesiasticos agant et ut publica loca pro ecclesiarum reparatione non destruant. De successione quoque hoc specialiter credidit inserendum, ut, si vir uxore viva moriatur et filios non habeat, sed aut patrem aut matrem dimittat, de sponsalicia donatione, quam fecit, medietatem sibi uxor vindicet, medietatem patri aut matri defuncti mariti, qui superstes eorum fuerit, sine difficultate restituat. Quod etiamsi uxori talis casus evenerit, de dote, quam ab uxore maritus accepit, simili ratione, id est medietatem, parentibus aut si unus eorum superstes fuerit se noverit redditurum. Quod si nec parentes superstites fuerint nec filii, persona coniugis, quae alteri supervixit, et dotem et donationem sibi iure perpetuo vindicabit, ita ut faciendi de eis quidquid voluerit habeat liberam potestatem. Mulier vero, quae filios derelinquit, si marito superstite intestata defecerit, marituseius, hoc est pater eorum, facultates ab uxore dimissas pro usufructu in sua habeat potestate: ita ut, cum unusquisque filiorum ad vicesimum aetatis suae annum pervenerit, medietatem portionis suae sine dilatione percipiat et medietatem pater sibi in diem vitae suae ad usumfructum retineat. Quod si alicui transacto vicesimo anno medietatem portionis suae dare noluerit, fructus eius medietatis, quam daturus erat, post mortem patris filius de paterna hereditate a successoribus eius habita aestimatione recipiat, quos patri exigere pro sua potestate non valuit. De divortiis vero inter coniuges sublata novella lege quae sunt a divo Constantio ordinata praecipit observari. Tricennalem vero legem in omnibus negotiis ita iubet evidentius custodiri, ut omnia tempora, quae in infinitum negotia extendebant, quia diversi in quadraginta annos, diversi iurisconsultores de aliquibus rebus perpetuam fecerant actionem, specialiter censuit, ut omnia de omnibus causis intra triginta annorum curricula concludantur: praeter, sicut de postliminio dictum est, ut illi anni salvo tricennio captivis inputari non debeant, in quibus hostium dominatione detenti sunt. Quae tamen lex tricennalis, sicut illa tempora ad triginta annos revocat, quae amplius lites fecerant propagari, ita reliqua, quae infra triginta annos suis quibusque locis evidenter iussa sunt observari, in omnibus praecipit custodiri. Nam etiamsi lis intra tricennium inchoata fuerit et non definita, quasi nec coepta fuerit, ita habeatur extincta: exceptae pupillares causae, quibus pro aetatis fragilitate, sicut lex divi Theodosii continet, constat esse consultum, ut ea tempora in tricennio non inputentur, in quibus minores sub tutorum iubentur potestate consistere. A quibus tamen si post vicesimum et quintum annum ex eo, quo conpetere actio coeperat, lis fuerit contestata, quinque tantum annos super tricennium pupillis iubet augeri: ita ut conpletis triginta et quinque annis, sicut reliquorum causae intra triginta annos, ita et eorum intra triginta et quinque annorum spatia concludantur. Pupillorumvero causae vel lites, quae, antequam ad vicesimum et quintum annum perveniant, contestatae fuisse probantur, intra tricennium sine adiectione quinquennii modis omnibus consumantur. De petitoribus vero constitutum est, ut, si petitor adversarium suum pulsatum in iudicio deferre voluerit, quem aut sub fideiussione aut cautione fecit adduci, et non festinet intra quattuor menses, in quibus tamen iudex ad audiendas reliquas causas vacare dinoscitur, actionem, quam proposuit, [debeat] expedire, ille, quem conpulit ad audientiam observare, sumptus et expensas litis a petitore recipiat et liber abscedat, salva tamen integritate negotii illius petitoris, qui ad praesens pro tarditate sumptuum vel expensarum damna sustinuit. Nam si quis pulsatus in iudicio adesse noluerit, post tertiam conventionem sciat se contumacis sententiam subiturum, id est ut quidquid, si adfuisset in iudicio, addicendus erat, petenti litigatori quasi victus exsolvat. Quicumque autem si de agro vel domo fuerit pulsatus, sine fideiussione alicuius caveat se adfuturum esse in iudicio. Nam si pecuniam quis ab eo repetat, fideiussorem pro quantitate pecuniae, unde pulsatur, dare debebit, si de hoc debito voluerit parare conflictum; tunc tamen fideiussor ab eo requiri non debet, quando pulsatus in his locis, in quibus audientia est, non minores debiti ipsius possessiones habere probatur. Si quis iudicem pro quibuscumque causis adversum sibi senserit aut habuerit forte suspectum, vocem appellationis exhibeat, ut, cum ei successum fuerit, integro negotio apud alium iudicem amotis dilationibus possit audiri. In ea vero causa iudiciariae potestati, id est inlustri, appellari non debet, in qua usque ad centum solidos fuerit iudicatum. Si quis dominus duorum fuerit praediorum et de una possessione ad aliam, quae iuris sui est, mancipia originaria vel coloniaria transtulerit et ad diversos dominos fundus uterque pervenerit, nihil contra ordinationem domini prioris aliunde translatis mancipiisrepetere aut pulsare praesumat, sed cui aut venditus aut donatus aut dimissus ager fuerit, in eo eum statu possideat, in quo ab auctore constat fuisse dimissum. De colonorum vero agnatione id remota ambiguitate hac lege constat esse praeceptum, ut secundum legem, quae ad Palladium data est de colono et colona, inter duos dominos dividatur agnatio, id est ut coloni dominus duas partes filiorum et tertiam colonae dominus sibi debeat vindicare. Quae vero actiones perpetuae fuerunt et ad tricennium revocatae sunt placuit adnecti, id est hereditatis petitio, si tamen ab auctore, cui conpetebat, fuerit inchoata finalis actio, homicidii, furti, tutelae gestae, de fugitivis, de curialibus vel de collegiatis revocandis, empti venditi, locati et conducti, negotiorum gestorum, mandati, pro socio.