INTERPRETATIO. Lex ista liberat matres a poena illa, quae fuerat in Theodosiani codicis corpore constituta, ut, si non providissent filiis tutores vel rerum inventarium non fecissent, faciendi de rebus suis testamenta vel donandi cui voluissent non haberent liberam potestatem et insuper notarentur infamia. Sed haec constitutio, ut matrem de praedicta poena liberat, ita minoribus in hac parte consuluit, ut, si mater tutelam filiorum gerendam legitime susceperit et se iurisiurandi interpositione constrinxerit, si ad alias nuptias contra promissa transierit et alium tutorem filiis deducta ratione non dederit aut quae eam constiterit debere non ante persolverit contra legis huius ordinationem veniens, non solum eius bona, si debitrix extiterit, filiis teneantur obnoxia, verum etiam secundi mariti, qui obligatae personae coniunctus est, facultas in eo quo debitum processerit loco pignoris teneatur, donec omne debitum quod ratio tutelae invenerit suppleatur. Nam etiam pupillis in ea parte lex ista praestat auxilium, ut patre defuncto filio inpubere, id est infra annum quartum decimum, hae personae, quae ei defuncto possuntlegibus et iure succedere, si non aut agendam tutelam ipsi susceperint aut petierint tutorem, qui res eius aut ipsum minorem debeat gubernare, ab eius successione habeantur extranei: illis sine dubio profutura successione, qui ad petendos tutores lege non tenentur adstricti et defuncto cognationis gradu inveniuntur esse propinqui.