Discussores ad provincias non electi, sicut conperimus, sed ambientes ire dicuntur, quod, nobis et proceribus nostris aliarum sollicitudinum mole constrictis, efficere inveniunt otiosi. Hoc modo facultates possessorum miserabiliter conciderunt: et hinc maius incommodum, unde remedia debuere certa provenire. Ubi trepidam provinciam talis discussor adierit stipatus calumniarum ministris, superbit elatus inter obsequia sumptuosa, expetit adminicula provincialis officii, scholares etiam saepe coniungit, ut multiplicato et hominum numero et officiorum, quantum avaritiae libuerit, terror ex-torqueat. Prima sunt venientis exordia, ut proferat et revolvat super diversis numerosisque titulis terribiles iussiones: praetendit minutarum subputationum caligines inexplicabili obscuritate confusas, quae inter homines versutiarum nescios hoc amplius agunt, quo minus intellegi possunt. Securitates expetunt annorum serie et vetustate consumptas, quas servare nescit simplicitas et fiducia nihil debentis, Re vera enim aut, quoquomodo pereunt, quasi iusta contingit occasio depraedandi aut, si extant, redimendum est, ut ferantur accepto. Ita fit, ut apud inprobum rei arbitrum merito noceat chartula, cum perit, nihil proficiat non perisse. Innumerae deinde clades, saeva custodia, suspendiorum crudelitas et universa tormenta, quae interea, laetus et crudelitatis pertinax, egregius quaesitor expectat. Collega furtorum palatinus hortatur, instat adparitio turbulenta, urget inmitis executio militaris. Indignum facinus haec de civibus velut inter hostes pecuniae placitis, non adlegationum iustitia, non miseratione finiri. Tanta vexatio cum nihil umquam fisci utilitatibus prosit, tamen non desinit iterari quasi aliquid efficaciter gestum: vixdum uno e provincia decedente cum novis auctoritatibus alter excurrit. Si utilis publico esse non potuit qui ante perrexit, superfluum est ire alterum aeque provincialibus obfuturum.