INTERPRETATIO. Haec lex multa confirmat, quae de testamentis in Theodosiani corporis auctoritate conscripta sunt, sed hoc amplius continet, ut, si aliquis iure praetorio condiderit testamentum, id est quod septem testium subscriptionibus confirmatur, auctor testamenti, si litteras scit, octavus ipse subscribat, sin autem aut subscribere non potest aut litteras nescit, tunc octavum pro se adhibeat subscriptorem. Nam etsi subscriptores nesciant, quid in testamenti pagina continetur, testamentum ex hac re non habetur infirmum. Testamento vero nihil detrahitur, si per plures dies dicatur fuisse dictatum, dummodo uno die sub praesentia testatoris simul omnes rogati a testatore subscribant ac suis sigillis subscriptum muniant testamentum. Per nuncupationem quoque, hoc est sine scriptura, qui suam publicare maluerit voluntatem, convocatis simul una hora septem testibus, primum pro qua re eos venire rogaverit evidenter explanet, ut, quia testamentum non fecit, illi apud gesta defuncti publicent et allegent volun-tatem. Si quis autem facto legitimo testamento aliud postea facere voluerit testamentum, non aliter quod prius factum est reddatur infirmum, nisi sequens testamentum omni fuerit firmitate conscriptum et legitimo testium numero roboratum. Nam si inperfecta fuerit forsitan deficientis secunda voluntas, tunc valeat, si in primo testamento quod fecerat extraneos scripsit heredes et postea in secunda voluntate illos instituit vel ad successionem vocavit, qui, etiamsi non testatus fuisset, poterant in hereditate defuncti ab intestato succedere: quae tamen posterior voluntas defuncti, licet non sit perfecta, sic in omnibus quae scripta sunt valeat, ut quinque testes iurisiurandi religione confirment testatorem ad hoc eos convocasse, ut remoto priore testamento secundam in propinquis suis, quam perficere non valuit, conderet voluntatem: quae in omnibus vel circa omnes firma permaneat.