Nunc iam non dissimile superioribus, immo cuius utilitas paene latius patet, hac edictali lege conplectimur sine ulla honorum personarum privilegiorumdistinctione generaliter sancientes, ut itinerum reparatio aliaque munia huiusmodi . . . . . omnium certante studio, quo cum facilius tum firmius inpleantur. Haec enim superioris aetatis principes et divorum parentum nostrorum liberalitas inlustribus titulis redundantis opulentia saeculi minore aliorum possessorum pernicie conferebant: quod quamvis et tunc iniustum, tamen inter initia lenius videbatur; sub difficultate autem praesentis temporis non modo rei ipsius natura iniquum, sed et inpossibile paucis ac tenuioribus constat, qui multiplicato suae alienaeque functionis onere depressi procumbent penitus, nisi aliquando idoneorum societate respirent. An forte contumeliosum putandum est inventum contra rationem nomen munerum sordidorum, quo instauratio militarium viarum, quo armorum fabricatio, quo murorum refectio, quo apparatus annonae, quo reliqua opera, per quae ad splendorem defensionis publicae pervenitur, prava appellatione censentur? sine quibus nullus maximarum rerum procedit eventus? quorum adminiculo salutem pariter et decus tuemur imperii? ac, ne singula prosequamur, sine quibus nihil necessarii operis effici potest? Repetita clementiae nostrae praeceptione sancimus, ut antiquatis omnibus privilegiis, quae vel dignitatibus delata fuerant vel diversae militiae collegia meruerunt aut nomine venerandae religionis obtentum est, omnis ubique census, qui non personarum est, sed agrorum, ad universa munia a nona dumtaxat indictione, ut supra definivimus, absque ulla discretione cogatur. In qua parte quo quisque honoratior aut opulentior est, eo alacriorem publicis necessitatibus animum debet, quarum sibi procurationem magis intellegit profuturam, Maxime p(arens) k(arissime) a(tque) a(mantissime).