Scorpiace. Tertullian. ed. Franz Oehler. Leipzig. 1853.
Table of Contents
Search the Perseus Catalog for:
Search the Perseus Catalog for:
Incutiat adhuc scorpius homicidam deum ventilans, horrebo plane spurcum blasphemiae flatum de haeretico ore foetentem, sed et talem deum de fiducia rationis amplectar, qua ratione etiam ipse se plus quam homicidam pronuntiavit ex sophiae suae persona, voce Solomonis. Sophia, inquit, iugulavit filios suos.
Sophia sapientia est. Sapienter utique iugulavit, dum in vitam, et rationaliter, dum in gloriam. O parricidii ingenium! o sceleris artificium! o argumentum crudelitatis, quae idcirco occidit, ne moriatur quem occiderit! Et ideo quid sequitur? Sophia in exitibus
cantatur hymnis; cantatur enim et exitus martyrum. Sophia in plateis de constantia agit; bene enim filios suos iugulat. Super summos autem muros confisa dicit, cum quidem secundum Esaiam hic exclamat: Ego dei sum; et hic vociferatur: In nomine
Iacob; et alius scribit: In nomine Israƫlis. O bonam matrem! opto et ipse in filios eius redigi, ut ab ea occidar; opto occidi, ut filius fiam. Solum autem iugulat filios suos, an et torquet? Audio enim et alibi dicentem deum: Uram illos sicut uritur aurum,
et probabo illos sicuti probatur argentum. Utique per tormenta ignium et suppliciorum, per martyria fidei examinatoria. Scit et apostolus qualem deum adscripserit, cum scribit: Si deus filio
suo non pepercit, sed pro nobis tradidit illum, quomodo non et cum illo omnia condonavit nobis? Vides, quomodo etiam proprium suum filium primogenitum et unigenitum sophia divina iugulaverit, utique victurum, immo et ceteros in vitam redacturum. Possum dicere cum sophia dei: Christus est qui se tradidit
pro delictis nostris. Iam et semetipsam sophia trucidavit. Verba non sono solo sapiunt, sed et sensu, nec auribus tantummodo audienda sunt, sed et mentibus. Crudelem deum, qui non intellegit, credit. Quamquam et non intellegenti posita sententia est, quae temeritatem cohibeat aliter intellegendi. Quis enim, inquit,
cognovit sensum domini? aut quis illi consiliarius fuit, qui eum instruat, aut viam intellegentiae quis demonstravit illi? Sed enim Scytharum Dianam aut Gallorum Mercurium aut Afrorum Saturnum hominum victima placari apud saeculum licuit, et Latio ad hodiernum Iovi media in urbe humanus sanguis ingustatur, nec quisquam retractat, aut non ratione praesumit aliqua aut inaestimabile dei sui voluntate. Si noster quoque deus propriae hostiae nomine martyria sibi depostulasset, quis illi exprobrasset funestam religionem et lugubres ritus et aram rogum et pollincterem sacerdotem, et non beatum amplius reputasset quem deus comedisset?
Current edition
De Scorpiace (Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.)