De Carnis Resurrectione. Tertullian. ed. Franz Oehler. Leipzig. 1854.
Table of Contents
Search the Perseus Catalog for:
Search the Perseus Catalog for:
Igitur ut retexam, quam deus manibus suis ad imaginem dei struxit, quam de suo adflatu ad similitudinem suae vivacitatis animavit, quam incolatui, fructui, dominatui totius suae operationis praeposuit, quam de sacramentis suis disciplinisque vestivit, cuius munditias amat, cuius castigationes probat, cuius passiones sibi adpretiat, haeccine non resurget, totiens die? Absit, absit ut deus manuum suarum operam, ingenii sui curam, adflatus sui vaginam, molitionis suae reginam, liberalitatis suae haeredem, religionis suae sacerdotem, testimonii sui militem, Christi sui sororem, in aeternum destituat interitum. Bonum deum novimus: solum,
optimum a Christo eius addiscimus; qui dilectionem mandans post
suam in proximum faciet et ipse quod praecepit. Diliget carnem tot modis sibi proximam, etsi infirmam, sed Virtus in infirmitate
perficitur, etsi imbecillam, sed Medicum non desiderant nisi male
habentes, etsi inhonestam, sed Inhonestioribus maiorem circumdamus
honorem, etsi perditam, sed Ego, inquit, veni, ut quod
periit salvum faciam, etsi peccatricem, sed Malo mihi, inquit,
salutem peccatoris quam mortem, etsi damnatam, sed Ego, inquit,
percutiam et sanabo. Quid ea exprobras carni quae deum expectant, quae in deum sperant, quae honorantur ab illo, quibus subvenit? Ausim dicere, si haec carni non accidissent, benignitas, gratia, misericordia, omnis vis dei benefica vacuisset.
Current edition
De Resurrectione Carnis (Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.)