De Carnis Resurrectione. Tertullian. ed. Franz Oehler. Leipzig. 1854.
Table of Contents
Search the Perseus Catalog for:
Search the Perseus Catalog for:
Ita de vocabulorum occasionibus plurimum quaestiones subornantur, sicut et de verborum communionibus. Nam quia et illud
apud apostolum positum est: Uti devoretur mortale a vita, caro scilicet, devorationem quoque ad perditionem scilicet carnis arripiunt, quasi non bilem et dolorem dicamur devorare, id est abscondere ac tegere et intra nosmetipsos continere. Denique cum
et illud scriptum sit: Oportet mortale hoc induere immortalitatem, ostenditur quomodo mortale devoretur a vita, dum indutum immortalitate absconditur et tegitur et intus continetur, non dum absumitur et amittitur. Ergo et mors, inquis, salva erit, cum fuerit devorata. Ideo discerne pro sensibus communionem verborum, et integre intellegis. Aliud enim mors et aliud mortale. Aliter itaque devorabitur mors et aliter mortale. Mors non capit immortalitatem, mortale autem capit. Denique et scriptum est quod necesse sit mortale hoc induere immortalitatem. Quomodo ergo capit, dum devoratur a vita? Quomodo devoratur a vita, dum recipitur et redigitur et includitur in ipsam? Ceterum mors merito
in interitum devoratur, quia et ipsa in hoc devorat. Devoravit, inquit, mors invalescendo, et ideo devorata est in contentionem. Ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, mors, contentio tua? Proinde et vita, mortis scilicet aemula, per contentionem devorabit in salutem quod per contentionem suam devoraverat mors in interitum.
Current edition
De Resurrectione Carnis (Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.)