De Carnis Resurrectione. Tertullian. ed. Franz Oehler. Leipzig. 1854.
Table of Contents
Search the Perseus Catalog for:
Search the Perseus Catalog for:
Habemus etiam vestimentorum in scripturis mentionem ad
spem carnis allegorizare, quia et Apocalypsis Ioannis, Hi sunt, ait, qui vestimenta sua non coinquinaverunt cum mulieribus; virgines
scilicet significans, et qui semetipsos castraverunt propter regna
caelorum. Itaque in albis erunt vestibus, id est in claritate innubae
carnis. Et in evangelio indumentum nuptiale sanctitas carnis
agnosci potest. Itaque Esaias docens quale ieiunium elegerit dominus cum subicit de mercede bonitatis, Tunc, inquit, lumen tuum temporaneum erumpet et vestimenta tua citius orientur, non subsericam utique nec pallium, sed carnem volens accipi ortum carnis resurrecturae de mortis occasu praedicavit. Adeo nobis quoque suppetit allegorica defensio corporalis resurrectionis. Nam et cum
legimus, Populus meus, introite in cellas promas quantulum, donec ira mea praetereat, sepulchra erunt cellae promae, in quibus paulisper requiescere habebunt qui in finibus saeculi sub ultima ira per antichristi vim excesserint. Aut cur cellarum promarum potius vocabulo usus est, et non alicuius loci receptorii, nisi quia in cellis promis caro salita et usui reposita servatur, depromenda illinc suo tempore? Proinde enim et corpora medioata condimentis sepulturae mausoleis et monumentis sequestrantur, processura inde cum iusserit dominus. Quod cum ita intellegi congruat (ecquae enim ab ira dei cellarierum nos refugia servabunt?). hoc ipso quod ait, Donec ira praetereat, quae extinguet antichristum, post iram ostendit processuram carnem de sepulchro. in quo ante iram fuerit inlata. Nam et de cellariis non aliud effertur quam quod infertur, et post antichristi eradicationem agitabitur resurrectio.
Current edition
De Resurrectione Carnis (Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.)