De Praescriptionibus Hereticorum. Tertullian. ed. Franz Oehler. Leipzig. 1854.
Table of Contents
Search the Perseus Catalog for:
Search the Perseus Catalog for:
Hoc de consilio diffidentiae aut de studio aliter ineundae constitutionis induxerim, nisi ratio constiterit inprimis illa quod fides nostra obsequium apostolo debeat, prohibenti quaestiones
inire, novis vocibus aures accommodare, haereticum post unam correptionem convenire, non post disputationem. Adeo interdixit disputationem, correptionem designans causam haeretici conveniendi, et hoc unam scilicet, quia non est Christianus, ne more
Christiani semel et iterum et sub duobus aut tribus testibus castigandus videretur, cum ob hoc sit castigandus propter quod non sit cum illo disputandum, dehinc quoniam nihil proficiat congressio scripturarum, nisi plane ut stomachi qua ineat eversionem aut cerebri.
Current edition
De Praescriptionibus Hereticorum (Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.)