De Praescriptionibus Hereticorum. Tertullian. ed. Franz Oehler. Leipzig. 1854.
Table of Contents
Search the Perseus Catalog for:
Search the Perseus Catalog for:
Nobis etsi quaerendum est adhuc et semper, ubi tamen quaeri oportet? Apud haereticos, ubi omnia extranea et adversaria nostrae veritati, ad quos vetamur accedere? Quis servus cibaria ab extraneo, ne dicam ab inimico domini sui, sperat? Quis miles ab infoederatis, ne dicam ab hostibus regibus, donativum et stipendium captat, nisi plane desertor et transfuga et rebellis? Etiam anus illa intra tectum suum drachmam requirebat, etiam pulsator ille vicini ianuam tundebat, etiam vidua illa non inimicum, licet durum, iudicem interpellabat. Nemo inde instrui potest unde destruitur; nemo ab eo inluminatur a quo contenebratur. Quaeramus ergo in nostro et a nostris et de nostro, idque dumtaxat quod salva regula fidei potest in quaestionem devenire.
Current edition
De Praescriptionibus Hereticorum (Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.)