De Praescriptionibus Hereticorum. Tertullian. ed. Franz Oehler. Leipzig. 1854.
Table of Contents
Search the Perseus Catalog for:
Search the Perseus Catalog for:
Condicio praesentium temporum etiam hanc admonitionem provocat nostram, non oportere nos mirari super haereses istas, sive quia sunt, futurae enim praenuntiabantur, sive quia fidem quorundam
subvertunt, ad hoc enim sunt, ut fides habendo temptationem
haberet etiam probationem. Vane ergo et inconsiderato plerique hoc ipso scandalizantur, quod tantum haereses valeant. Quantum, si non fuissent? Cum quid sortitum est ut omnimodo sit, causam accipit ob quam sit. Haec vim consequitur per quam sit, ne esse non possit.
Current edition
De Praescriptionibus Hereticorum (Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.)