De Oratione. Tertullian. ed. Franz Oehler. Leipzig. 1853.
Table of Contents
Search the Perseus Catalog for:
Search the Perseus Catalog for:
Sed quam eleganter divina sapientia ordinem orationis in- struxit, ut post caelestia, id est post dei nomen, dei voluntatem et dei regnum terrenis quoque necessitatibus petitioni locum faceret! Nam et edixerat dominus: Quaerite prius regnum, et tunc vobis etiam haec adicientur. Quanquam PANEM NOSTRUM QUOTIDIANUM DA NORIS RODIE spiritaliter potius intellegamus. Christus enim panis noster est, quia vita Christus et vita panis. Ego sum, inquit,
panis vitae. Et paulo supra: Panis est sermo dei vivi, qui
descendit de caelis. Tum quod et corpus eius in pane censetur: Hoc est corpus meum. Itaque petendo panem quotidianum perpetuitatem
postulamus in Christo et individuitatem a corpore eius. Sed et quia carnaliter admittitur ista vox, non sine religione potest fieri et spiritalis disciplinae. Panem enim peti mandat, quod solum fidelibus necessarium est; cetera enim nationes requirunt. Ita
et exemplis inculcat et parabolis retractat, cum dicit: Numqui(??)
panem filiis pater aufert et canibus tradit? Item: Numquid filio
panem poscenti lapidem tradit? Ostendit enim, quid a patre filii expectent. Sed et nocturnus ille pulsator panem pulsabat. Merite
autem adiecit: Da nobis hodie, ut qui praemiserat: Nolite de crastino
cogitare quid edatis. Cui rei parabolam quoque accommodavit illius hominis, qui provenientibus fructibus ampliationem horreorum et longae securitatis spatia cogitavit, is ipsa nocte
moritur.
Current edition
De Oratione (Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.)