De Oratione. Tertullian. ed. Franz Oehler. Leipzig. 1853.
Table of Contents
Search the Perseus Catalog for:
Search the Perseus Catalog for:
Sed quod promisce observatur per ecclesias quasi incer tum, id retractandum est, velarine debeant virgines, an non. Qui enim virginibus indulgent capitis immunitatem, hoc niti videntur, quod apostolus non virgines nominatim, sed mulieres designaverit velandas esse, nec sexum, ut diceret feminas, sed gradum sexus, dicendo mulieres. Nam si sexum nominasset, feminas dicendo, absolute
definisset de omni muliere, at cum unum gradum sexus nominat, alium tacendo secernit. Potuit enim, inquiunt, aut et virgines nominare specialiter, aut compendio generaliter feminas.
Current edition
De Oratione (Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.)