De ieiunio adversus psychicos. Tertullian. ed. Franz Oehler. Leipzig. 1853.
Table of Contents
Search the Perseus Catalog for:
Search the Perseus Catalog for:
Reddimus et cetera. Ad nova enim nunc documenta properamus.
In limine evangelii Anna prophetis, filia Phanuelis, quae infantem dominum et agnovit et multa super eo praedicavit expectantibus redemptionem Israƫlis, post egregium titulum veteris et univirae viduitatis ieiuniorum quoque testimonio augetur, ostendens in quibus officiis adsideri ecclesiae debeat, et a nullis magis intellegi
Christum quam semel nuptis et saepe ieiunis. Ipse mox dominus baptisma suum, et in suo omnium, ieiuniis dedicavit, habens efficere panes ex lapidibus, etiam Iordanem vino fortasse manare, si ita vorator et potator fuisset. Immo novum hominem in veteris sugillationem virtute fastidiendi cibi initiabat, ut eum diabolo rursus per escam tentare quaerenti fortiorem fame tota
ostentaret. Praestituit exinde ieiuniis legem sine tristitia transigendis.
Cur enim triste quod salutare? Docuit etiam adversus diriora daemonia ieiuniis proeliandum. Quid enim mirum, si eadem operatione spiritus iniquus educitur qua sanctus inducitur? Denique, ut
in centurionem Cornelium necdum tinctum dignatio spiritus sancti cum charismate insuper prophetiae festinasset, ieiunia eius legimus
exaudita. Puto autem et apostolus in secunda Corinthiorum inter labores suos et pericula et incommoda post famem ac sitim ieiunia quoque plurima enumerat.
Current edition
De ieiunio adversus psychicos (Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.)