De Exhortatione Castitatis Liber. Tertullian. ed. Franz Oehler. Leipzig. 1853.
Table of Contents
Search the Perseus Catalog for:
Search the Perseus Catalog for:
Non dubito, frater, te post uxorem in pace praemissam ad conpositionem animi conversum de exitu singularitatis cogitare et utique consilii indigere. Quamquam in huiusmodi cum fide sua conloqui debet unusquisque eiusque vires consulere, tamen quoniam in ista specie carnis necessitas cogitatum movet, quae fere apud eandem conscientiam fidei resistit, opus est fidei extrinsecus consilio tamquam advocato adversus carnis necessitates. Quae quidem necessitas facillime circumscribi potest, si voluntas potius dei quam indulgentia consideretur. Nemo indulgentia utendo promeretur, sed voluntati obsequendo. Voluntas dei est sanctificatio
nostra. Vult enim imaginem suam nos etiam similitudinem fieri, ut simus sancti, sicut ipse sanctus est. Id bonum, sanctificationem dico, in species distribuo complures, ut in aliqua earum deprehendamur. Prima species est virginitas a nativitate: secunda, virginitas a secunda nativitate, id est a lavacro, quae aut in matrimonio purificat ex compacto, aut in viduitate perseverat ex arbitrio: tertius gradus superest monogamia, cum post matrimonium unum interceptum exinde sexui renuntiatur. Prima virginitas felicitatis est non nosse in totum a quo postea optabis liberari: secunda virtutis est contemnere cuius vim optime noris: reliqua species hactenus nubendi post matrimonium morte disiunctum praeter virtutis etiam modestiae laus est. Modestia est enim ablatum non desiderare, et ablatum a domino deo, sine
cuius voluntate nec folium de arbore delabitur nec passer assis unius ad terram cadit.
Current edition
De Exhortatione Castitatis Liber (Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.)