De Baptismo. Tertullian. ed. Franz Oehler. Leipzig. 1853.
Table of Contents
Search the Perseus Catalog for:
Search the Perseus Catalog for:
Est quidem nobis etiam secundum lavacrum, unum et ipsum,
sanguinis scilicet, de quo dominus, Habeo, inquit, baptismo tingui.
cum iam tinctus fuisset. Venerat enim per aquam et sanguinem. sicut Ioannes scripsit, ut aqua tingueretur, sanguine glorificaretur, proinde nos facere aqua vocatos, sanguine electos. Hos duos baptismos de vulnere perfossi lateris emisit, quatenus qui in sanguinem eius crederent, aqua lavarentur, qui aqua lavissent, etiam sanguinem potarent. Hic est baptismus qui lavacrum et non acceptum repraesentat et perditum reddit.
Current edition
De Baptismo (Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.)