De Baptismo. Tertullian. ed. Franz Oehler. Leipzig. 1853.
Table of Contents
Search the Perseus Catalog for:
Search the Perseus Catalog for:
Sed de ipso apostolo revolvunt, quod dixerit, Non enim me
ad tinguendum Christus misit. Quasi hoc argumento baptismus adimatur. Gur enim tinxit Gaium et Crispum et Stephanae domum? Quamquam etsi. non eum miserat Christus ad tinguendum, tamen aliis apostolis praeceperat tinguere. Verum haec pro condicione tunc temporis ad Corinthios scripta sunt, quoniam schismata et dissensiones inter illos movebantur, dum alius Paulo deputat, alius Apollo. Propter quod pacificus apostolus, ne sibi omnia defendere videretur, non ad tinguendum ait se missum, sed ad praedicandum. Nam et prius est praedicare, posterius tinguere. Sic prius praedicatum. Puto autem, licuit et tinguere cui licuit praedicare.
Current edition
De Baptismo (Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.)