Adversus Valentinianos. Tertullian. ed. Franz Oehler. Leipzig. 1854.
Table of Contents
Search the Perseus Catalog for:
Search the Perseus Catalog for:
Accipe alia ingonia circulatoria insignioris apud eos magistri, qui et pontificali sua auctoritate in hunc modum censuit: Est, inquit, ante omnia Proarche, inexcogitabile et inenarrabile et innominabile, quod ego nomino Monoteta. Cum hac erat alia virtus, quam et ipsam appello Henoteta. Monotes et Henotes, id est Solitas et Unites, cum unum essent, protulerunt non proferentes Initium omnium intellectuale, innascibile, invisibile, quod sermo Monada vocavit. Huic adest comsubstantiva virtus, quam appellat Unio. Hac igitur virtutes, Solitas, Singularitas, Unitas, Unio, ceteras prolationes Aeonum propagarunt. O differentia! Mutetur Unio et Unitas, Singularitas est summa et Solitas. Quamquam designaveris, unum est.
Current edition
Adversus Valentinianos (Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.)