Adversus Valentinianos. Tertullian. ed. Franz Oehler. Leipzig. 1854.
Table of Contents
Search the Perseus Catalog for:
Search the Perseus Catalog for:
Interes Demiurgus omnium adhuc nescins, etsi aliquid et ipse per prophetas contionabitur, ne huius quidem operis sui intellegens (dividunt enim et prophetiale patrocinium in Achamoth, in semen, in Demiurgum), ubi adventum Soteris accepit, propere et
ovanter accurrit cum omnibus viribus suis, centurio de evangelie. Et de omnibus inluminatus ab illo etiam spem suam discit, quod successurus sit in locum matris. Ita exinde securus dispensationem mundi buius, vel maxime ecclesiae protegendae nomine, quanto tempore oportuerit, insequitur.
Current edition
Adversus Valentinianos (Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.)