Adversus Judaeos Liber. Tertullian. ed. Franz Oehler. Leipzig. 1854.
Table of Contents
Search the Perseus Catalog for:
Search the Perseus Catalog for:
Aspice universas nationes de voragine erroris humaui exinde emergentes ad dominum deum creatorem et Christum eius, et si audes negare prophetatum, statim tibi promissio patris occurrit in psalmis, dicens: Filius meus es tu, ego hodie genui te; pete a me,
et dabo tibi gentes haereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. Nec poteris eum David filium dicere quam Christum, aut terminos terrae David potius promissos, qui intra unicam Iudaeam regnavit, quam Christo, qui totum iam orbem evangelii sui fide cepit, sicut per Esaiam dicit: Ecce dedi te in dispositionem
generis mei in lucem gentium, ut aperias oculos caecorum, utique errantium, exsolvere de vinculis vinctos, id est de delictis liberare, et de domo carceris, id est mortis, sedentes in tenebris, ignorantiae scilicet. Quae si per Christum eveniunt, non in alium erunt prophetata quam per quem expuncta consideramus.
Current edition
Adversus Judaeos Liber (Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.)