Adversus Hermogenem. Tertullian. ed. Franz Oehler. Leipzig. 1854.
Table of Contents
Search the Perseus Catalog for:
Search the Perseus Catalog for:
Nobis autem unus deus et una est terra, quam in principio deus fecit. Cuius ordinem incipiens scriptura decurrere primo factam eam edicit, dehinc qualitatem ipsius edisserit. Sicut et caelum
primo factum professa, In principio deus fecit caelum, dehinc
dispositionem eius superinducit, et separavit inter aquam, quae erat infra firmamentum, et quae erat super firmamentum, et vocavit deus firmamentum caelum, ipsum quod in primordio fecerat.
Proinde et de homine, Et fecit deus hominem, ad imaginem dei
fecit illum. Dehinc qualiter fecerit reddit: Et finxit deus hominem de limo terrae, et adflavit in faciem eius flatum vitae, et factus est homo in animam vivam. Et utique sic decet narrationem inire, primo praefari, postea prosequi; nominare, deinde describere. Alioquin vanum si eius rei cuius nullam praemiserat mentionem, id est materiae, ne ipsum quidem nomen, subito formam et habitum promulgavit, ante enarrat qualis esset quam an esset, ostendit figuram deformati, nomen abscondit. At quanto credibilius secundum nos eius rei dispositionem scriptura subiunxit cuius institutionem simulque nominationem praemisit? Quam denique integer
sensus est: In principio deus fecit caelum et terram, terra autem erat invisibilis et rudis; quam deus scilicet fecit, de qua scriptura cum maxime edixerat? Nam et Autem ipsum velut fibula coniunctivae particulae ad connexum narrationi adpositum est: Terra autem. Hoc enim verbo revertitur ad eam de qua supra dixerat, et alligat sensum. Adeo aufer hinc Autem, et soluta compago est, ut tunc possit de alia terra dictum videri: Terra erat invisibilis et rudis.
Current edition
Adversus Hermogenem (Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.)