Praefatio
Est vera secta? te, Magister, consulo
1
an viperina non cavemus dogmata,
artam salutis vix viam discernere est
5
tam multa surgunt perfidorum conpeta
obliqua sese conserunt divortia
hinc inde textis orbitis.
10
quas si quis errans ac vagus sectabitur,
rectum relinquens tramitem,
scrobis latentis pronus in foveam ruet,
quam fodit hostilis manus,
manus latronum, quae viantes obsidet
15
quid non libido mentis humanae struat?
quid non malorum pruriat?
statum lacessunt omnipotentis Dei
fidem minutis dissecant ambagibus
ut quisque lingua est nequior;
solvunt ligantque quaestionum vincula
per syllogismos plectiles.
vae captiosis sycophantarum strophis!
25
nodos tenaces recta rumpit regula,
idcirco mundi stulta delegit Deus,
ut concidant sophistica,
30
deque inbecillis subiugavit fortia,
simplex ut esset credere,
lapis ecce nostro fixus offensaculo est,
inpingat in quem vanitas,
signum caventi, non caventi scandalum:
35
hunc sternit, illum dirigit,
dum plura temptat caecus incerto gradu,
incurrit id quod obvium est.
fax sola fidei est pracferenda gressibus,
ut recta sint vestigia.
40
quis in tenebris hostis errantes tamen
pulsat trahitque et proterit,
qui sparsa ad ipsum conmeantum transitum
qui laeta Christi culta fur interpolat
45
quas de veneni lacte in herbam fertiles
patitur colonus crescere,
ne forte culmum fibra inanis spiceum
simul revulsa internecet.
50
expectat ergo dum dolosa 1 et farrea
fervens coquat maturitas,
det ventilabro lecta quaeque ut horreis,
refert sed ipsa nosse, quae messem necant,
55