[0] [Post] illos qui Mantuani vatis mihi carmina tradiderunt postque illos quorum libris voluminum quae Aeneidos inscribuntur quasi quidam solus et purior intellectus expressus est silere melius fuit quam loquendo crimen adrogantis incurrere. sed cum adverterem nihil magistros discipulis conferre quod sapiat, scriptores autem commentariorum non docendi studio, sed memoriae suae causa quaedam favorabili stilo, multa tamen involuta reliquisse, haec, fili carissime, tui causa conscripsi, non ut sola perlegas, sed ut conlatione habita intellegas quid tibi exillorum labore quidve ex paterno sequendum sit. non enim aut illi omnia conplexi sunt, ut res ipsa indicat, aut ego tanta conposui quae te possint ad pleni intellectus effectum conpetenter instruere. quocirca, ut dictum est, lege omnia et, si forte nostra aliis displicebunt, tibi certe complaceant quae filio pater sine fraude transmisi. Primum igitur et ante omnia sciendum est quod materiae genus Maro noster adgressus sit; hoc enim nisi inter initia fuerit cognitum, vehementer errabitur. et certe laudativum est, quod idcirco incognitum est et latens, quia miro artis genere laudationis ipse, dum gesta Aeneae percurreret, incidentia quoque etiam aliarum materiarum genera conplexus ostenditur, nec ipsa tamen aliena a partibus laudis; nam idcirco adsumpta sunt, ut Aeneae laudationi proficerent. hoc loco quisquis Vergilii ingenium, moralitatem, dicendi naturam, scientiam, mores peritiamque rhetoricae disciplinae metiri volet, necessario primum debet advertere quem susceperit carmine suo laudandum, quantum laborem quamque periculosum opus adgressus sit. talem enim monstrare Aenean debuit, ut dignus Caesari, in cuius honorem haec scribebantur, parens et auctor generis praeberetur; cumque ipsum secuturae memoriae fuisset traditurus extitisse Romani imperii conditorem, procul dubio, ut fecit, et vacuum omni culpa et magno praeconio praeferendum debuit demonstrare. Dicamus ergo quae ipsius Aeneae personam deformare potuissent; nullum enim Vergiliani carminis apparebit ingenium, nisi in persona suscepti herois fuerint enumerata contraria. incertum quippe esse non potest Aenean sic ex Asiae partibus recessisse amissa patria, quam defensarenon potuit, perditisque opibus regni, tanta et illic apud Ilium et cum genitali solo truderetur esse perpessum, ut cuivis credibile esse possit talia illum non fuisse passurum, nisi iure deos omnis habuisset infestos, quod est procul dubio criminosum, et qui sic vitam suam duxerit, ut displiceret omnibus superis, nullumque fautorem, ne ipsum quidem avum suum Iovem habere valuerit....... purgat ergo haec mira arte Vergilius, et non tantum collecta in primis versibus, ut mox apparebit, verum etiam sparsa per omnis libros excusabili adsertione, et, quod est summi oratoris, confitetur ista quae negari non poterant et summotam criminationem convertit in laudem, ut inde Aenean multiplici ratione praecipuum redderet unde in ipsum posset obtrectatio convenire. itaque conponit, non, ut alii putant, carminis caput, sed, ut nos adserimus, carminis thema tanta subtilitate artis, ut in eodem, hoc est in eius brevitate, latitudinem magnam futuri operis demonstraret. commendat in prima propositione carmen suum personamque eius et gesta quem purgandum laudandumque susceperat simulque partitur quid fato, quid extra fatum perpessus sit, subtiliter monstrans quae accidunt fato nullius posse viribus superari, perindeque non esse illius crimen, si expugnare fata non valuit, illa vero quae extra fatum inponebantur adversantibus superis et Iunone patientia et virtute animi transmisisse. nullum interea Aeneae speciale meritum fuisse ostendit, ut Iunonem primitus, dehinc omnis deos sentiret inimicos. nam et Iunonem strictim in themate ipso, latius autem in carmine frustra adversus Aenean inimicitias suscepisse et deosceteros prodidit, non quasi scaevis Aeneae meritis excitatos, sed reginae suae qualicumque studio obsecutos, in quo ipso subnexuit etiam illam divisionem, ut dicturum sese promitteret quae Aeneas idem in terra, quae in fluctibus adversa pertulerit. purgata persona quam propria defensione Vergilius tuebatur, quod ad oratoris offi- cium pertinebat, diversae partis hoc est inimicae fuerat deformanda; huic enim et saevitiae crimen obiecit et diuturnitatis retenterum inimicitiarum adposuit culpam addens in fine thematis ingentem invidiam, scilicet Romani imperii felicitatem emersuram non fuisse, si Aeneas, auctor eius et conditor, Iunonis factione ad plenum fuisset oppressus. Haec te summatim, fili, nosse convenerat, nec arbitreris me circumitione usum. cum enim adverterem tirocinia tua novitate ac brevitate expositionis instrui non posse, aliquantum evagari debui, ut etiam ipse quasi quoddam thema futurae interpretationis praemitterem, melius existimans loquacitate quadam te facere doctiorem quam tenebrosae brevitatis vitio in erroribus linquere quem provectum cupio cuique hoc mei laboris opusculum peculiaris animi quasi quoddam hereditarium munus in iura transmitto. ac ne forte nescias quid tibi commodi ex hac traditione possit accedere, paucis accipe. si Maronis carmina conpetenter attenderis et eorum mentem congrue conprehenderis, invenies in poeta rhetorem summum atque inde intelleges Vergilium non grammaticos, sed oratores praecipuos tradere debuisse. idem enim tibi, ut aliquibuslocis exempli causa posuimus, artem dicendi plenissimam demonstrabit. amato eum, qui multorum diversorumque scripta conplexus est, erit operae pretium non errare per plurimos; et si id placebit, laudabis eum cui licuit uni- versa percurrere, qui se diversae professionis et diversarum sectatoribus artium benivolum praebuit peritissimumque doctorem. habet denique ex eo nauta quod discat in officiorum ratione, habent quod imitentur patres et filii, mariti et uxores, imperator et miles, civis optimus et patriae spectatissimus cultor, in laboribus periculisque reipublicae optimum quemque et apud suos primum fortunas et salutem suam debere contemnere. magisterio eius instrui possunt qui se aptant ad deorum cultum futuraque noscenda. hic habent imitandam laudem qui inlaesas amicitias amant, habent quam metuant notam qui fluxa fide aut amicum fefellerint aut propinquum. docet quales esse debeant homines quorum praesidia in necessitatibus postulantur, ne adrogantiae aut inhumanitatis crimen incurrant; non erubescendum, si potior inferio- rem roget, cum fuerit necessarius. postremo quoniam non possumus Maronianae virtutis omnia narrata percurrere, exempli causa ista dixisse sufficiat. facilius enim cetera legendo et considerando reperies, si praedicta fueris adsecutus. omnia certe quae ex eo nunc adripere placuit, suis quibusque locis explicando tractabimus. Nec te perturbent inperitorum vel obtrectatorum Vergiliani carminis voces inimicae. scio enim nonnullos calumniari quod sententias suas Vergilius velut contraria sentiendo dissolvat. in iis quippe reperiuntur qui relictis perspicuis rebus argumentis velint contraria ipsa firmare, atque ita adsertionibus suis ostendunt sese ab vero intel-lectu longe esse discretos. Vergilius enim si dixit deos esse et rursum non esse memoravit, alio autem loco posuit esse, sed nihil curare, alio vero esse et curare quae homines agant, esse fatum et non esse, stata die homines mori et interdum ante praefinitum tempus extingui, sentire aliquid mortuos vel nihil esse post mortem, non adserentis officio ductus est, sed pro tempore, pro persona, pro loco, pro causa aut adstruxit ista aut certe dissolvit. denique, si ad propositum thema redeamus, inveniemus Vergilium id esse professum, ut gesta Aeneae percurreret, non ut aliquam scientiae interioris vel philosophiae partem quasi adsertor adsumeret. Interea hoc quoque mirandum debet; adverti, sic Aeneae laudem esse dispositam, ut in ipsam exquisita arte omnium materiarum genera convenirent. quo fit ut Vergiliani carminis lector rhetoricis praeceptis instrui possit et omnia vivendi agendique officia reperire. restat ut ante disputationis interioris ingressum etiam hoc debeat nosci, ordinationem operis sui sic conlocasse Vergilium, ut posteriora primitus et prima posterius poneret; nam Siciliensi in parte naufragium descriptum non inter primos labores Aeneae numerabatur, usque adeo ut ipse idem diceret (1, 29): „iactatos aequore toto Troas, reliquias Danaum atque inmitis Achilli, arcebat longe Latio multosque per annos errabant acti fatis maria omnia circum“; et ex Aeneae persona (1, 198): „o socii, neque enim ignari sumus ante malorum, o passi graviora, dabit deus his quoque finem. vos et Scyllaeam rabiem penitusque sonantis accestis scopulos, vos et Cyclopea saxa experti“; et ex persona Didonis (1, 755): „nam te iam septima portat omnibus errantem terris et fluctibus aestas“. haec ergo quae posterioris temporis fuerunt posuitprima et in aliud tempus superiora distulit, ut in convivio Didonis narrarentur, ne, si prima ponerentur, odiosum foret haec eadem inquirente Didone repetere, quae vitandae prolixitatis causa semel dici convenerat.