[4] Decem omnino praedicamenta traduntur quae de rebus omnibus uniuersaliter praedicantur, id est substantia, qualitas, quantitas, ad aliquid, ubi, quando, habere, situm esse, facere, pati. Haec igitur talia
5
sunt qualia subiecta permiserint; nam pars eorum in reliquarum rerum praedicatione substantia est, pars in accidentium numero est. At haec cum quis in diuinam uerterit praedicationem, cuncta mutantur quae praedicari possunt. Ad aliquid uero omnino
10
non potest praedicari, nam substantia in illo non est uere substantia sed ultra substantiam; item qualitas et cetera quae uenire queunt. Quorum ut amplior fiat intellectus exempla subdenda sunt. Nam cum dicimus
deus, substantiam quidem
15
significare uidemur, sed eam quae sit ultra substantiam; cum uero
iustus, qualitatem quidem sed non accidentem, sed eam quae sit substantia sed ultra substantiam. Neque enim aliud est quod est, aliud est quod iustus est, sed idem est esse deo quod
20
iusto. Item cum dicitur
magnus uel maximus, quantitatem quidem significare uidemur, sed eam quae sit ipsa substantia, talis qualem esse diximus ultra substantiam; idem est enim esse deo quod magno. De forma enim eius superius monstratum
25
est quoniam is sit forma et unum uere nec ulla pluralitas. Sed haec praedicamenta talia sunt, ut in quo sint ipsum esse faciant quod dicitur, diuise quidem in ceteris, in deo uero coniuncte atque copulate hoc modo: nam cum dicimus
substantia (ut homo uel deus),
30
ita dicitur quasi illud de quo praedicatur ipsum sit substantia,, ut substantia homo uel deus. Sed distat, quoniam homo non integre ipsum homo est ac per hoc nec substantia; quod enim est, aliis debet quae non sunt homo. Deus uero hoc ipsum deus est;
35
nihil enim aliud est nisi quod est, ac per hoc ipsum deus est. Rursus
iustus, quod est qualitas, ita dicitur quasi ipse hoc sit de quo praedicatur, id est si dicamus
homo iustus uel deus iustus, ipsum hominem uel deum iustos esse proponimus; sed
40
differt, quod homo alter alter iustus, deus uero idem ipsum est quod est iustum.
Magnus etiam homo uel deus dicitur atque ita quasi ipse sit homo magnus uel deus magnus; sed homo tantum magnus, deus uero ipsum magnus exsistit. Reliqua uero neque de
45
deo neque de ceteris praedicantur. Nam ubi uel de homine uel de deo praedicari potest, de homine ut in foro, de deo ut ubique, sed ita ut non quasi ipsa sit res id quod praedicatur de qua dicitur. Non enim ita homo dicitur esse in foro quem ad modum
50
esse albus uel longus nec quasi circumfusus et determinatus proprietate aliqua qua designari secundum se possit, sed tantum quo sit illud aliis informatum rebus per hanc praedicationem ostenditur. De deo uero non ita, nam quod ubique est ita dici
55
uidetur non quod in omni sit loco (omnino enim in loco esse non potest) sed quod omnis ei locus adsit ad eum capiendum, cum ipse non suscipiatur in loco; atque ideo nusquam in loco esse dicitur, quoniam ubique est sed non in loco.
Quando uero eodem
60
praedicatur modo, ut de homine heri uenit, de deo semper est. Hic quoque non quasi esse aliquid dicitur illud ipsum de quo hesternus dicitur aduentus, sed quid ei secundum tempus accesserit praedicatur. Quod uero de deo dicitur
semper est, unum
65
quidem significat, quasi omni praeterito fuerit, omni quoquo modo sit praesenti est, omni futuro erit. Quod de caelo et de ceteris inmortalibus corporibus secundum philosophos dici potest, at de deo non ita. Semper enim est, quoniam
semper praesentis est in
70
eo temporis tantumque inter nostrarum rerum praesens, quod est nunc, interest ac diuinarum, quod nostrum
nunc quasi currens tempus facit et sempiternitatem, diuinum uero nunc permanens neque mouens sese atque consistens aeternitatem facit; cui
75
nomini si adicias
semper, facies eius quod est nunc iugem indefessumque ac per hoc perpetuum cursum quod est sempiternitas. Rursus habere uel facere eodem modo; dicimus enim
uestitus currit de homine, de deo
cuncta
80
possidens regit. Rursus de eo nihil quod est esse de utrisque dictum est, sed haec omnis praedicatio exterioribus datur omniaque haec quodam modo referuntur ad aliud. Cuius praedicationis differentiam sic facilius internoscimus: qui homo est uel
85
deus refertur ad substantiam qua est aliquid, id est homo uel deus; qui iustus est refertur ad qualitatem qua scilicet est aliquid, id est iustus, qui magnus ad quantitatem qua est aliquid, id est magnus. Nam in ceteris praedicationibus nihil tale est. Qui enim
90
dicit esse aliquem in foro uel ubique, refert quidem ad praedicamentum quod est ubi, sed non quo aliquid est uelut iustitia iustus. Item cum dico
currit uel
regit uel
nunc est uel
semper est, refertur quidem uel ad facere uel ad tempus—si tamen
95
interim diuinum illud semper tempus dici potest—sed non quo aliquo aliquid est uelut magnitudine magnum, Nam situm passionemque requiri in deo non oportet, neque enim sunt. Iamne patet quae sit differentia praedicationum?
100
Quod aliae quidem quasi rem monstrant aliae uero quasi circumstantias rei quodque illa quidem 1 ita praedicantur, ut esse aliquid rem ostendant, illa uero ut non esse, sed potius extrinsecus aliquid quodam modo affigant. Illa igitur, quae aliquid esse designant,
105
secundum rem praedicationes uocentur. Quae cum de rebus subiectis dicuntur, uocantur accidentia secundum rem; cum uero de deo qui subiectus non est, secundum substantiam rei praedicatio nuncupatur.