[3] Quocirca si persona in solis substantiis est atque in his rationabilibus substantiaque omnis natura est nec in uniuersalibus sed in indiuiduis constat, reperta personae est definitio;
naturae rationabilis
5
indiuidua substantia. Sed nos hac definitione eam quam Graeci
ὑπόστασιν dicunt terminauimus. Nomen enim personae uidetur aliunde traductum, ex his scilicet personis quae in comoediis tragoediisque eos quorum interest homines repraesentabant. Persona
10
uero dicta est a personando circumflexa paenultima. Quod si acuatur antepaenultima. apertissime a sono dicta uidebitur; idcirco autem a sono, quia concauitate ipsa maior necesse est uoluatur sonus. Graeci quoque has personas
πρόσωπα uocant ab eo
15
quod ponantur in facie atque ante oculos obtegant uultum:
παρὰ τοῦ πρὸς ὦπας τίθεσθι. Sed quoniam personis inductis histriones indiuiduos homines quorum intererat in tragoedia uel in comoedia ut dictum est repraesentabant, id est Hecubam uel
20
Medeam uel Simonem uel Chremetem, idcirco ceteros quoque homines, quorum certa pro sui forma esset agnitio, et Latini personam et Graeci
πρόσωπα nuncupauerunt. Longe uero illi signatius naturae rationabilis indiuiduam subsistentiam
ὑποστάσεως nomine
25
uocauerunt, nos uero per inopiam significantium uocum translaticiam retinuimus nuncupationem, eam quam illi
ὑπόστασιν dicunt personam uocantes i sed peritior Graecia sermonum
ὑπόστασιν uocat indiuiduam subsistentiam. Atque, uti Graeca utar oratione in
30
rebus quae a Graecis agitata Latina interpretatione translata sunt:
αἱ οὐσίαι ἐν τοῖς καθόλου εἶναι δύναντι: ἐν τοῖς ἀτόμοις καὶ κτὰ μέρος μόνοις ὑφίστανται, id est'. essentiae in uniuersalibus quidem esse possunt, in solis uero indiuiduis et particularibus
35
substant. Intellectus enim uniuersalium rerum ex particularibus sumptus est. Quocirca cum ipsae subsistentiae in uniuersalibus quidem sint,in particularibus uero capiant substantiam, iure subsistentias particulariter substantes
ὑποστάσεις appellauerunt Neque
40
enim pensius subtiliusque intuenti idem uidebitur esse subsistentia quod substantia. Nam quod Graeci
οὐσίωσιν vel
οὐσιῶσθαι dicunt, id nos subsistentiam vel subsistere appellamus; quod uero illi
ὑπόστασιν vel
ὑφίστασθαι, id nos substantiam
45
uel substare interpretantur. Subsistit enim quod ipsum accidentibus, ut possit esse, non indiget. Substat autem id quod aliis accidentibus subiectum quoddam, ut esse valeant, submimstrat; sub illis enim stat, dum subiectum est accidentibus. Itaque genera vel species
50
subsistunt tantum; neque enim accidentia generibus speciebusue contingunt. Indiuidua uero non modo subsistunt uerum etiam substant, nam neque ipsa indigent accidentibus ut sint; informata enim sunt iam propriis et specificis differentiis et accidentibus
55
ut esse possint ministrant, dum sunt scilicet subiecta. Quocirca
εἶναι atque
οὐσιῶσθαι esse atque subsistere,
ὑφίστασθαι uero substare intellegitur. Neque enim uerborum inops Graecia est, ut Marcus Tullius alludit, sed essentiam, subsistentiam, substantiam, personam
60
totidem nominibus reddit, essentiam quidem
οὐσίαν, subsistentiam uero
οὐσίωσιν, substantiam
ὑπόστασιν, personam
πρόσωπον appellans. Ideo autem
ὑποστάσεις Graeci indiuiduas substantias vocaverunt, quoniam ceteris subsunt et quibusdam quasi accidentibus subpositae
65
subiectaeque sunt; atque idcirco nos quoque eas substantias nuncupamus quasi subpositas, quas illi 1
ὑποστάσεις cumque etiam
πρόσωπα nuncupent easdem substantias, possumus nos quoque nuncupare personas. Idem est igitur
οὐσίαν esse quod essentiam, idem
70
οὐσιωσιν quod subsistentiam, idem
ὑπόστασιν quod substantiam, idem
πρόσωπον quod personam. Quare autem de inrationabilibus animalibus Graecus
ὑπόστασιν non dicat, sicut nos de eisdem nomen sub- stantiae praedicamus, haec ratio est, quoniam
75
hoc melioribus applicatum est, ut aliqua id quod est excellentius, tametsi non descriptione naturae secundum id quod
ὑφίστασθαι atque substare est, at certe
ὑποστασέως uel substantiae uocabulis discerneretur. Est igitur et hominis quidem essentia, id est
οὐσία,
80
et subsistentia, id est
οὐσίωσις, et
ὑπόστασις, id est substantia, et
πρόσωπον id est persona;
οὐσία quidem atque essentia quoniam est,
οὐσίωσις uero atque subsistentia quoniam in nullo subiecto est,
ὑπόστασις uero atque substantia, quoniam subest
85
ceteris quae subsistentiae non sunt, id est
οὐσίωσεις; est
πρόσωπον atque persona, quoniam est rationabile indiuiduum. Deus quoque et
οὐσία est et essentia, est enim et maxime ipse est a quo omnium esse proficiscitur. Est
οὐσίωσις, id est subsistentia (subsistit
90
enim nullo indigens), et
ὑφίστασθαι; substat enim. Vnde etiam dicimus unam esse
οὐσίαν uel
οὐσίωσιν, id est essentiam uel subsistentiam deitatis, sed tres
ὑποστάσεις id est tres substantias. Et quidem secundum hunc modum dixere unam trinitatis essentiam,
95
tres substantias tresque personas. Nisi enim tres in deo substantias ecclesiasticus loquendi usus excluderet, uideretur idcirco de deo dici substantia, non quod ipse ceteris rebus quasi subiectum supponeretur, sed quod idem omnibus uti praeesset ita etiam quasi
100
principium subesset rebus, dum eis omnibus
οὐσιῶσθαι uel subsistere subministrat.