Quae uero, inquies, potest ulla iniquior esse confusio, quam ut bonis tum aduersa tum prospera, malis etiam tum optata tum odiosa contingant? Num
105
igitur ea mentis integritate homines degunt, ut quos probos improbosue censuerunt eos quoque uti existimant esse necesse sit? Atqui in hoc hominum iudicia depugnant, et quos alii praemio alii supplicio dignos arbitrantur. Sed concedamus ut aliquis possit bonos
110
malosque discernere; num igitur poterit intueri illam intimam temperiem, uelut in corporibus diei solet, animorum? Non enim dissimile est miraculum nescienti cur sanis corporibus his quidem dulcia illis uero amara conueniant, cur aegri etiam quidam lenibus
115
quidam uero acribus adiuuentur? At hoc medicus, qui salutatis ipsius atque aegritudinis modum temperamentumque dinoscit, minime miratur. Quid uero aliud animorum salus uidetur esse quam probitas? Quid aegritudo quam uitia? Quis autem alius
120
uel seruator bonorum uel malorum depulsor quam rector ae medicator mentium deus? Qui eum ex alta prouidentiae specula respexit, quid unicuique conueniat agnoscit et quod conuenire nouit accommodat. Hic iam fit illud fatalis ordinis insigne miraculum,
125
eum ab sciente geritur quod stupeant ignorantes. Nam ut pauca quae ratio ualet humana de diuina profunditate perstringam, de hoc quem tu iustissimum et aequi seruantissimum putas omnia scienti prouidentiae diuersum uidetur; et uictricem quidem
130
causam dis, uictam uero Catoni placuisse familiaris noster Lucanus admonuit. Hie igitur quidquid citra spem uideas geri, rebus quidem rectus ordo est, opinioni uero tuae peruersa confusio. Sed sit aliquis ita bene moratus ut de eo diuinum iudicium pariter
135
et humanum consentiat, sed est animi uiribus infirmus; cui si quid eueniat aduersi, desinet colere forsitan innocentiam per quam non potuit retinere fortunam. Parcit itaque sapiens dispensatio ei quem deteriorem facere possit aduersitas, ne cui non con-
140
uenit laborare patiatur. Est alius cunctis uirtutibus absolutus sanctusque ac deo proximus; hunc contingi quibuslibet aduersis nefas prouidentia iudicat adeo ut ne corporeis quidem morbis agitari sinat. Nam ut quidam me quoque excellentior:
145
ἀνδρὸς δὴ ἱεροῦ δέμας αἰθέρες ᾠκοδόμησαν
Fit autem saepe, uti bonis summa rerum regenda deferatur, ut exuberans retundatur improbitas. Aliis mixta quaedam pro animorum qualitate distribuit; quosdam remordet ne longa felicitate luxurient, alios
150
duris 1 agitari ut uirtutes animi patientiae usu atque exercitatione confirment. Alii plus aequo metuunt quod ferre possunt, alii plus aequo despiciunt quod ferre non possunt; hos in experimentum sui tristibus ducit. Nonnulli uenerandum saeculi nomen gloriosae
155
pretio mortis emerunt: quidam suppliciis inexpugnabiles exemplum ceteris praetulerunt inuictam malis esse uirtutem. Quae quam recte atque disposite et ex eorum bono quibus accedere uidentur fiant, nulla dubitatio est. Nam illud quoque, quod improbis
160
nunc tristia nunc optata proueniunt, ex eisdem ducitur causis; ac de tristibus quidem nemo miratur, quod eos male meritos omnes existimant. Quorum quidem supplicia tum ceteros ab sceleribus deterrent, tum ipsos quibus inuehuntur emendant; laeta uero
165
magnum bonis argumentum loquuntur, quid de huiusmodi felicitate debeant iudicare quam famulari saepe improbis cernant. In qua re illud etiam dispensari credo, quod est forsitan alicuius tam praeceps
atque inportuna natura ut eum in scelera potius
170
exacerbare possit rei familiaris inopia j huius morbo prouidentia collatae pecuniae remedio medetur. Hic foedatam probris conscientiam exspectans et se cum fortuna sua comparatis, forsitan pertimescit ne cuius ei iucundus usus est, sit tristis amissio.
175
Mutabit igitur mores ac dum fortunam metuit amittere, nequitiam derelinquit. Alios in cladem meritam praecipitauit indigne acta felicitas; quibusdam permissum puniendi ius, ut exercitii bonis et malis esset causa supplicii. Nam ut probis atque
180
improbis nullum foedus est, ita ipsi inter se improbi nequeunt conuenire. Quidni, cum a semet ipsis discerpentibus conscientiam uitiis quisque dissentiat faciantque saepe, quae cum gesserint non fuisse gerenda decernant? Ex quo saepe summa illa
185
prouidentia protulit insigne miraculum, ut malos mali bonos facerent. Nam dum iniqua sibi a pessimis quidam perpeti uidentur, noxiorum odio flagrantes ad uirtutis frugem rediere, dum se eis dissimiles student esse quos oderant. Sola. est enim diuina uis
190
cui mala quoque bona sint, cum eis competenter utendo alicuius boni elicit effectum. Ordo enim quidam cuncta complectitur, ut quod adsignata ordinis ratione decesserit, hoc licet in alium, tamen ordinem relabatur, ne quid in regno prouidentiae
195
liceat temeritati.
ἀργαλέον δέ με ταῦτα θεὸν ὥς πάντ᾽ ἀγορεύειν
Neque enim fas est homini cunctas diuinae operae
machinas uel ingenio conprehendere uel explicare sermone. Hoc tantum perspexisse sufficiat, quod
200
naturarum omnium proditor deus idem ad bonum dirigens cuncta disponat, dumque ea quae protulit in sui similitudinem retinere festinat, malum omne de reipublicae suae terminis per fatalis seriem necessitatis eliminet. Quo fit ut quae in terris abundare
205
creduntur, si disponentem prouidentiam spectes, nihil usquam mali esse perpendas. Sed uideo te iam dudum et pondere quaestionis oneratum et rationis prolixitate fatigatum aliquam carminis exspectare dulcedinem. Accipe igitur haustum quo
210
refectus firmior in ulteriora, contendas.