[14] Omnes autem modos in tribus eorum formulis certos non nisi undeviginti esse, quos supra ostendimus, comprobatur. quattuor sunt propositiones, duae particulares, duae universales. harum unaquaeque, ut ait Aristo[teles], ut sit subiecta sibi et aliis tribus praeponatur, quaterne scilicet coniungitur atque ita senae denae coniugationes in singulis formulis erunt. harum sex aequaliter in omnibus non valent; duae quidem, cum ex abdicativis utravis alteram praecedit, quattuor autem, cum ex particularibus utravis aut semet praecedit aut alteri subditur. nihil enim con-cludi potest, ubicunque aut duae particulares sunt aut duae abdicativae. igitur remanent singulis formulis denae coniugationes. porro ex his tam in prima quam in secunda formula duae non valent, cum universalis dedicativa particulari praeponitur. similiter et in prima et tertia formula duae recidantur, quibus aut universalis abdicativa abdicativam universalem aut particularis abdicativa universalem dedicativam antecedit. quo fit, ut remaneant primae formulae sex coniugationes iam in novem modis, reliquis duabus formulis adhuc octonae. ex quibus una in neutra probatur, eum universalis abdicativa praecedit particularem dedicativam. ex his septenis, quae supersunt iam propriae, sunt in secunda formula quattuor falsae, cum universalis dedicativa vel sibimet ipsi vel particulari suae utrovis loco iungitur vel eum praecedit alterutra. item propriae in tertia formula duae non valent, cum utravis abdicativa universali dedicativae praeponitur. reliquas certas esse tres in secunda, quinque tertiae formulae supra ostendimus, cum eas ad sex coniugationes primae formulae redigeremus. igitur ex quadraginta octo coniugationibus quattuordecim solae probantur. ceterae triginta quattuor, quas enumeravi, merito repudiantur, quia possunt ex veris falsa concludere; quod cuivis facile est experiri per illas supradictas quinque significationes [generis proprietatis]. at ex illis quattuordecim, quas probavimus, non plures, quam praedictum est, fieri modos docent ipsae illationes, † ut cum directim sumitur tum reflexim, quousque veritas ipsa passa est. praeterea eorum non potest numerus augeri.