[12] ceterorum autem in omnibus formulis ordinatio facta est pro differentia coniugationum et illationum. nam cum prius sit dedicare quam negare potentiusque [est] universale quam particulare, prioressunt universales particularibus et in utrisque dedicativa [et] illatio; 〈si〉 similes sunt, is praeponitur modus, qui celerius ad indemonstrabilem redigitur, id est una conversione, quae una probatio est certos eos ad cludendum modos esse. est et altera probatio communis omnium etiam indemonstrabilium, quae dicitur per impossibile appellaturque a Stoicis prima constitutio vel primum expositum. quod sic definiunt: Si ex duobus tertium quid colligitur, alterum eorum cum contrario illationis colligit contrarium reliquo. veteres autem sic definierunt: Omnis conclusionis si sublata sit illatio, assumpta alterutra propositione tolli reliquam. quae res inventa est adversus eos, qui concessis acceptionibus id, quod ex illis colligitur, impudenter recusant. per hoc enim compelluntur ad impossibilia, dum ex eo, quod negant, contrarium aliquid invenietur ei, quod ante concesserant. porro contraria simul esse vera impossibile est. ergo per impossibile compelluntur ad conclusionem. nec frustra constituerunt dialectici eum modum verum esse, cuius adversum illationis cum alterutra acceptione tollit reliquam. at Stoici quidem tantum negativa particula praeposita putant illationem recusari vel ex propositionibus alteram tolli, ut puta: Omnis, non omnis; quidam, non quidam. veteres vero et per alterutram, igitur bifariam, ut puta: Omnis, non omnis; quidam. fiunt igitur adversus unamquamque conclusionem contrariae, quae opponantur, octo, quoniam utraque acceptio bifariam tollitur, fiuntque conclusiones bis quaternae modo negativa particula praeposita illationi modo alterutra illationis accepta. exemplo sit primus indemonstrabilis: Omneiustum honestum, omne honestum bonum; omne igitur iustum bonum. qui hanc illationem negat concessis propositionibus, necesse est dicat: Quoddam iustum non est bonum. huic si praeponas priorem ex duobus concessis; Omne iustum honestum, fit illatio secundum sextum modum in tertia formula, ut: Quoddam igitur honestum non est bonum, quod repugnat secundae propositioni, quae concesserat: Omne honestum bonum. haec item omnino opposita conclusio est, si isdem manentibus aequipollentem eius inferas, ut: Non igitur omne honestum bonum. similiter et alterae fient duae conclusiones, si, ut nunc praeposuimus priorem propositionem, sic assumamus posteriorem, ut: Quoddam iustum non est bonum, omne honestum bonum; fit illatio quarti modi in secunda formula duplex: Non igitur omne iustum honestum, vel: Quoddam igitur iustum honestum non est quarum utravis aeque priori propositioni repugnat, quae concesserat: Omne iustum honestum. his quattuor conclusionibus manentibus tantum propositio mutata est, si pro eo, quod erat: Quoddam iustum non est bonum, facias: Non omne iustum bonum; bifariam fit sublata illatio; erunt alterae quattuor conclusiones isdem immutationibus. item si pro eadem facias: Nullum iustum bonum, bifariam fit sublata illatio; erunt tertiae quattuor conclusiones dumtaxat in his, quae habebunt universalem illationem; ea enim potest sola trifariam tolli. at in ceteris solae octo. quas, si quis velit, singillatim sub unoquoque per omnes formulas poterit suggerere ad exemplum, quod proposuimus. ***