[8] audi ergo, Asclepi. dominus et omnium conformator, quem recte dicimus deum, quo〈niam〉 a se secundum fecerit, qui videri et sentiri possit — eundem secundum sensibilem [ita] dixerim non ideo, quod ipse sentiat (de hoc enim, an ipse sentiat an non, alio dicemus tempore), sed eo, quoniam videntium sensus incurrit — quoniam ergo hunc fecit ex se primum et a se secundum visusque ei pulcher, utpote qui sit omnium bonitate plenissimus, amavit eum ut divinitatis partum suae. ergo, ut tantus et bonus, esse[t] voluit alium, qui illum, quem ex se fecerat, intueri potuisset, simulque et rationis imitatorem et diligentiae facit hominem. voluntas etenim dei ipsa est summa perfectio, utpote cum voluisse et perfecisse uno eodemque temporis puncto conpleat. cum itaque eum οὐσιώδη 〈creasset〉 et animadverteret eum non posse omnium rerum esse diligentem, nisi eum mundano integimento contegeret, texit eum corporea domo talesque omnes esse praecepit ex utraque natura in unum confundens miscensque, quantum satis esse debuisset. itaque hominem conformat ex animi et corporis id est ex aeterna atque mortali natura, ut animal ita conformatum uiraeque origini suae satisfacere possit, et mirari atque 〈ad〉orare caelestia et incolere atque gubernare terrena.modo autem dico mortalia non aquam et terram, quae duo de quattuor elementis subiecit natura hominibus, sed ea, quae ab hominibus aut in his aut de his fiunt, [a]ut ipsius terrae cultus, pascuae, aedificatio, portus, navigationes, communicationes, commodationes alternae, qui est humanitatis inter se firmissimus nexus et mundi partis, quae est aquae et terrae; quae pars terrena mundi artium disciplinarumque cognitione atque usu servatur, sine quibus mundum deus noluit esse perfectum. placitum enim dei necessitas sequitur, voluntatem comitatur effectus. neque enim credibile est deo displiciturum esse, quod placuit, eum et futurum id et placiturum multo ante sciverit.