[37] sed iam de talibus sint satis dicta talia. iterum ad hominem rationemque redeamus, ex quo divino dono homo animal dictum est rationale. minus enim miranda, etsi miranda sunt, quae de homine dicta sunt; omnium enim mirabilium vincit admirationem, quod homo divinam potuit invenire naturam eamque efficere. quoniam ergo proavi nostri multum errabant circa deorum rationem increduliet non animadvertentes ad cultum religionemque divinam, invenerunt artem, qua efficerent deos. cui inventae adiunxerunt virtutem de mundi natura convenientem eamque miscentes, quoniam animas facere non poterant, evocantes animas daemonum vel angelorum eas indiderunt imaginibus sanctis divinisque mysteriis, per quas idola et bene faciendi et male vires habere potuissent. avus enim tuus, Asclepi, medicinae primus inventor, cui templum consecratum est in monte Libyae circa litus crocodillorum, in quo eius iacet mundanus homo, id est corpus, — reliquus enim vel potius totus, si est homo totus in sensu vitae, melior remeavit in caelum omnia etiamnunc hominibus adiumenta praestans infirmis numine nunc suo, quae ante solebat medicinae arte praebere. Hermes, cuius avitum mihi nomen est, nonne in sibi cognomine patria consistens omnes mortales undique venientes adiuvat atque conservat? Isin vero Osiris quam multa bona praestare propitiam, quantis obesse scimus iratam! terrenis etenim diis atque mundanis facile est irasci, utpote qui sint ab hominibus ex utraque natura facti atque conpositi. unde contingit ab Aegyptiis haec sancta animalia nuncupari colique per singulas civitates eorum animas, quorum sunt consecratae viventes, ita ut et eorum legibus incolantur et eorum nominibus nuncupentur. per hanc causam, o Asclepi, quod aliis quae colenda videntur atque veneranda,apud alios dissimiliter habentur, ha〈n〉c propter[ea] bellis se lacessere Aegyptiorum solent civitates.'