[29] 'Qui sunt digni maioribus poenis, o Trismegiste?' 'Qui damnati humanis legibus vitam violenter amittunt, ut non naturae animam debitam sed poenam pro meritis reddidisse videantur. contra iusto homini in dei religione et in summa pietate praesidium est. deus enim tales ab omnibus tutatur malis. pater enim omnium vel dominus et is, qui solus est omnia, omnibus se libenter ostendit, non ubi sit loco nec qualis sit qualitate nec quantus sit quantitate, sed hominem sola intellegentia mentis inluminans, qui discussis ab animo errorum tenebris et veritatis claritate percepta toto se sensu intellegentiae divinae commiscet, cuius amore a parte naturae, qua mortalis est, liberatus inmortalitatis futurae concipit fiduciam. hoc ergo inter bonos malosque distabit. unus enim quisque pietate, religione, prudentia, cultu et veneratione dei clarescit quasi oculi〈s〉 vera ratione perspecta et fiducia credulitatis suge tantum inter homines quantum sol lumine ceteris astris antistat. ipse enim sol non tam magnitudine luminis quam divinitate et sanctitate ceteras stellas inluminat. secundum etenim deum hunc crede, o Asclepi, omnia gubernantem omniaque mundana inlustran-tem animalia sive animantia sive inanimantia. si enim animal mundus vivensque semper et fuit et est et erit, nihil in mundo mortale est. viventis etenim semper uniuscuiusque partis, quae est, sicuti est, [in] ipsoque mundo semper uno eoque animali semperque vivente, in eo nullus est mortalitatis locus. ergo vitae aeternitatisque debet esse plenissimus, si semper eum necesse est vivere. sol ergo, sicuti mundus sempiternus est, sic et ipse semper gubernator vitalium vel totius vivacitatis eorumque frequentator vel dispensator est. deus ergo viventium vel vitalium, in mundo quae sunt, sempiternus gubernator est ipsiusque vitae dispensator aeternus. semel autem dispensata vita vitalibus cunctis aeterna lege praestatur hoc more, quo dicam.